Cbronographus Saxo. 291
conceſonem Imperateriſuccedit. Aſſumptionem ſanctæ Mariæ cele- brat imperator in Werzeburch,& inde cum exercitu Sveviam intravit, propter Fridericum Ducem& fratrem ejus, qui& quoddam oppidum ejusdem regionis lma dictum contra eum munierant,& cives ad re- ſiſtendum eidem incitaverant. Sed Heinricus Dux Bavvariorum præ- veniens Imperatorem oppidum expugnavit, deprædavit atque incen- dit, absque Eccleſſis, duce& fratre ſuo inde fugientibus,& XII de præ- ſtantioribus captivos ſecum adducentibus. Poſtea plures ex eisdem- comprovincialibus ad Cæſarem confluxerunt, quibus& gratiam ſuam dedit,& ipſi è contra ſibi fidelitatem promiſerunt. Devaſtata autem ex plurima parte regione Imperator ad Fuldenſem Abbatiam divertit. Fridericus verò Dux cernens ſe à pluribus derelictum& deſtitutum,& ſibi adhærentes valde afflictos, necesſitate compulſus adiit Imperatri- cem in prædicto loco cum Imperatore degentem, nudis pedibus ſatis humiliter flagitans gratiam ipſius ſimulque ſperans, ſe per illam, quia neptis ſua erat, in gratiam Cæſaris deventurum. Quod& ſic factum eſt. Nam ipſa fecit eum abſolvi per legatum Apoſtolici, qui ibi tunc præſens fuerat ab excommunicatione, qua per ſeptem annos conti- nuos fuit ſeparatus à communione ſanctæ Eccleſiæ Primum enim fuerat excommunicatus cum fratre ſuo in Theutonicis partibus à tribus Archi-Epiſcopis: Mogont. Salzburg.& Magadab.& fuffraganeis il- lorum, deinde in ſequenti anno à Papa Honorio& aliis Eccleſiaſticis viris, qui Romæ ad Synodum congregati fuerant, in cæna Domini, ter- tio in Leodicenſi Concilio à Papa Innocentio& omni Eccleſia. Re- ceptus ergo in conſortium ſanctæ Eccleſiæ, magnis Sacramentis ſê ob- ligavit, quod Imperatori fideliter& devote inpoſterum vellet adhære- re,& ad proximum placitum coram principibus gratiam illius cum il- lorum auxilio exquirere. 1 Annus Dni. MoXXXV. Lotharii X.
Imperator natalem Domini Aquisgrani,& purificationem ſanctæ Mariæ Quidilingeburch celebrat. LodeW icus Augenſis Abbas occi- ſus eſt in Eccleſia à miniſtralibus ſuis, per inſidias, ſicut fama fuit, Othel-
1002 rici


