Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
287
Einzelbild herunterladen

Chronogęrapbus Saxo. 297

gis duxit uxorem. Eodem anno XV Kal. Jan. Cunradus frater Fride- rici Ducis Svavorum regium nomen machinantibus quibusdam prin- cipibus tirannice ſibi im poſuit, propter quod à tribus Archi-Epiſcopis Mogontino, Salzburgenſi& Magadaburgenſi,& eorum ſuffraganeis excommunicatus eſt,& ab omni Eccleſia anathematizatus.

Annus Dni. MoxXVIII. Lotharii III.

Rex celebravit paſcha Merſeburch& Pentecoſten Aquisgrani. Conradus falſo nomine Rex,& Fridericus frater illius cum ſuis compli- cibus à Domino Honorio Papa in paſchali die extinctis luminibus à ſancta Eccleſia dampnati& excommunicati ſunt. Lothario autem- Regi expanſis ad cœlum manibus benedicebant,& eum collaudabant, vitam& ſalutem,& pacem, victoriamque ei à Domino exoptantes. Otto Halverſtadenſis Epiſcopus Romæ ab Honorio Papa deponitur. Heinricus Marchio filius lldonis Marchioni obiit. Spira à Rege poſſi- detur, quia Fridericus Dux Svavorum meditans rebellionem cum ſuis eam præoccupaverat.

Annus Dni. MoXXIX. Lotharii IV.

RexPaſcha Goslariæ celebrat,& Pentecoſten Quidelingeburch monaſteriumque ſancti Servatii ipſo inſtituente conſecratum ac dedi- catum eſt fer. II ab Epiſcopis Hildinisheimenſi& Mindenſi. Adalber- tus Marchio Hildegesburch quadam nocte cepit& combusſit. Spi- ram Rex iterum firma obſidione circumdedit& honorifice recepit. Eodem anno incommemoratione ſancti Pauli Apoſtoli facta eſt com- motio maxima civium in Magad. contra Norbertum Archi-Epiſcopum, eo quod majorem Eccleſiam, ſicut ſibi dictum erat, pollutam noctur- no tempore purificaverit. Creſcente itaque tumultu aſcendit in ſu⸗ periora antiquioris monaſterii cum Miſnenſi& Havelbergenſi Epi- ſcopis& Præpoſito majoris monaſterii, ibique multum diu obſeſſus eſt, ſævientibus atque objurgantibus adverſariis quod altaria fregerit Sereliquias ſanctorum furto abſtulerit. Sed hos divina gratia mirabili- ter de inſidiis corum eripuit,& perſiſtentes in malo excommunicans eos ſibi ſubjecit. In feſtivitate ſancti Michaẽlis magna violentia vento- rum extitit. Annus