Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
281
Einzelbild herunterladen

Chronographus Saxo. 291

cipum præſentavit curiæ ſuæ patrem, ibique multis ſuaſionibus ac pre- cibus aggreditur. Qui tandem confeſſus eſt, ſe innodatum vinculo anathematis Apoſtolicæ maledictionis. Expleta autem confeſſione cœleſti Regi& Apoſtolico nuntio, nec non& Principibus ibi aſtantibus lanceam atque coronam omniaque ornamenta regalis dignitatis relti- tuens viſitare limina Apoſtolorum vovebat, atque in decretis& præce- ptis Domini Apoſtolici perpetua ſtabilitate permanere. Et licet hoc peregiſſet, tamen nequaquam ea quæ pacis ſunt à filio adipiſcitur. Nam inter cæteras eorum diſſenſiones acceſſerunt quidam manu valida oc- cupare Leodium, ubi tunc pater conſederat jam regno deſtitutus. Fau- tores verò patris ex hoc incitati eruperunt de ſedibus ſuis irruentes ſu- per ipſos repente. Qui terga verterunt& præcipitio fluminis interiit multitudo maxima eorum. Cometa viſa eſt. Eodem anno Lude- gerus Marchio qui& cognomine Ildo habita conventione cum Magno Duce& Bremenſi Epiſcopo vehementi infirmitate repente cepit labo- rare. Qua ingraveſcente ad locum qui dicitur Roſſevelden deporta- tus ibi vitam finivit. Rudoſfo fratri ilius commiſſa esi Marchia per IIII amnos ab Heinrico Rege, ut nutriret filium ejus Heinricum. Gebe- hardus Hirſungenſis Abbas obiit, pro quo Bruno conſtitutus eſt. Ma-

nus Dux obiit, cujus Ducatum optinuit Lutgerus Comes. Heinricus junior Coloniam obſidet ad injuriam Patris. Interim pater ejus Hein- ricus Imperator Leodio VII Id. Auguſt. moritur,& Spiræ ſepelitur. Thiedericus Comes de Karalanburg obiit.

Annus Dni. M CvIII. Heinrici Junioris III.

Heinricus Magadab. Archi-Epiſcopus obiit, cui Adelgotus eodem anno ſucceſſit. Heinricus Rex, dum i Goslarienſi oppido conven- tum habuiſſet& jura regni prout voluiſſet diſpoſuiſſet, ſubito nimia tempeſtas,& horribilis fulgurum& choruſchationum& tonitruorum exorta Regem& omnem populum perterruit: Adeo enimvehemens fuit, ut enſem regalem tempeſtas perſtringeret, partem non modicam in acumine cum balteo clippei regalis abſumeret coriumque interius ejusdem clippei per partes in rugam contraheret. Deinde Rex Flan-

*Nn driam

7