42 Acceßiones Hiſtoricæ,
jus imperii Dioniſius Alexandrinus Epiſcopus meminit ita: At ne
Gallus quidem malum Decii aut videre potuit aut cavere, ſed in eun-
dem lapidem offenſionis impingens ſanctos viros perſecutus eſt. Annus Dni. ccLIIX. Galli& Voluſ. II.
Emilianus quidam in Moœſia Imperator elevatus eſt, contra quem Gallus cum Voluſiano profectus ab exercituuterque occiditur: Emi- lianus genere Maurus poſt menſes IV interficitur. Hocanno Origenes
Presbyter anno ætatis ſuæ LXX nondum impleto moritur„& in Thiro ſepelitur, qui tam ſedulus fuit ſcribendi, ut Iheronimus quodam loco dicat, quinque milia librorum ejus ſe legiſſe..
Annus Dni. ccLIX. Valeriani I.
Licinius Valerianus cognomento Colobius in Retia& Norico agens Imperator ah exercitu creatus, mox Auguſtus eſt appellatus XXVII ab Auguſto, Romæ verò Galienus filius ejus Cæſar eſt appellatus regnaveruntque ſimul annis VI. Galienus verò ſolus poſtea annis IX, qui faciunt annos XV. Aurelianus quidem nobilis erat genere; ſtoli- dus tamen erat& iners multum, nec ad aliquem uſum publici officii ac- commodatus. Galienus verò primum feliciterregnavit, poſtea luxu- rioſe vivens imperium penè adnichilavit. Valerianus primo regni ſui anno perſecutionem à Nerone IX in Chriſtianos exercuit.
Annus Dni. ccæEX. Valeriani& Galieni II. Valerianus Galienum filium ſunm Auguſtum fecit. Annus Dni. ccrxl. Valeriani& Galieni III.
Valerianus Cornelium Valerianum Galieni filium Cæſarem con-
ſtituit.
Annus Dni. ccLxXIE Valeriani& Galieni IV.
Cyprianus primum Rhetor, deinde Presbyter, tandem Cartagi- nenſis Epiſcopus martirio coronatur. Annus Dni. ccXIII. Valeriani& Galieni V. Theodoruscognomento †* magna virtutum gloria claruit. Annus Dni. ccEXIV. Valeriani& Galieni VI.
Antiochiæ XV ordinatur Paulus Samoſathenus. Annu⸗


