Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
34
Einzelbild herunterladen

34 Acceſtiones Hiſtoricæ,

Annus Dni. GœxI1. Antonini Caracallæ Primus.

Marcus Antoninus Bacianus Caracalla XVIlIl ab Auguſto ſuſcepit imperium, regnavitque annis VI menſibus II. Hic erat Severi filius & Baſſianus à nomine avi materni dictus, rogatu patris à Senatu An- toninus nom inatur,& quia plurimas veſtes è Gallia deferens; talares caracallas ex his fecit, populumque his veſtibus indutum ad ſalutan- dum ſemet ingredi præcepit, Caracalla exinde cognomen accepit. Hic conſpecto Alexandri Magni corpore Alexandrum ſe nuncupari juſſit& magnum; adulantium fallaciis perductus, ut truci fronte

&adlævum humerum conyverſa cervice incederet, quod in ore Ale- xandri notaverat. Aſclepiades IX Antioch. Epiſcopus ordinatur. Annus Dni. Coxlv. Antonini Caracallæ II.

Alexander Jeroſolimis ordinatur Epiſcopus vivente adhuc Nar- ciſſo ejusdem urbis Epiſcopo. Hic Nareiſſus miræ ſanctitatis vir fuit, qui inter cætera virtutum inſignia in vigiliis Paſchæ, cum oleum lumi- naribus deeſſet, aquam infundi juſſit, quam benedicens oleum fecit, poſtea à quibusdam male ſibi conſciis cum judicium ejus foriidaſſent noxio quodam crimine infamatus, quorun unus itaut non igne con- ſumeretur vera ſé dicere teſtatus eſt, alius ne regio morbo corrumpe- retur, tertius ne luminibus privaretur,& quamvis nemo qui vitam ejus noverant, illis licet hæc jurantibus crederet, ille tamen moleſtiam non ferens& quietam vitam diligens ſubterfugit& in ſecretioribus locis per annos aliquot delituit. Primus autem ille teſtis ex parva ſcintil- la domo ejus incenſa ipſe cum omni familia conſumptus eſt, alius re- gio morbo à pede usque ad verticem corruptus eſt; tertius, horum videns exitum, tandem confeſſus eſt reatum ſuum& eousque perſti- tit in fletibus, quousque orbaretur luminibus. Narciſſus vero cum non inveniretur, pro eo ordinatur Divus cui ſuccesſit Germanio,& huic Gordius. Cum ecce quaſi redivivus apparet, Narciſſus rurſus- que rogatu fratrum ſuo loco eſt reſtitutus. Cui cum jam centum& ſedecim eſſet annorum, Alexander divino monitu vivo ſucceſſit, qui cum eſſet Cappadociæ Epiſcopus Jeroſolimam veniens orationis

cauſa