Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
32
Einzelbild herunterladen

32 Acceſiones Hiſtoricæ,

ſtrationem totius Reipublicæ pervenit,& quia Helvium Pertinacem ultus eſt in Juliano, Pertinax vocari voluit. Bella multa feliciter egit, ex quibus maximum in Britannia, ubi ut receptas provincias in ſecuri- tate teneret, vallum firmiſſimum crebris turribus ſuperpoſitis per CxxXll milia paſſuum à mariusque ad mare perduxit, ibique moritur anno vitæ ſuæ LXV, Imperii XIIX. Duos filios reliquit: Baſſianum & Getam, ſed Geta hoſtis publicus eſt judicatus, Baſſianus verò Impe- rii ſucceſſor relictus, quem pater Antoninum vocari voluit. Hujus tem- pore quinta perſecutione in Chriſtianos facta coronati ſunt multi, in- ter quos& Leonides pater Origenis martyr efficitur. Annus Dni.XCVI. Severi II.

Clemens Alexandrinæ Eccleſiæ presbyter& Panthenus Stoicus

Philoſophus dogmatis noſtri diſertisſimi clarent. Annus Dni. cxcVI1I. Severi III.

Narciſſus Jeroſolimitanus Epiſcopus,& Theophilus Cæſarien- ſis& Bachilus Policarpus quoque Aſianæ provinciæ inſignes ha- bentur.

Annus Dni. cXcl*lc. Severi IV.

Orta quæſtione in Aſia inter Epiſcopos, an ſecundum legem Moyſi XlV die menſis primi paſcha celebrari deberet, Victor Papa da- tis late libellis conſtituit Die Dominica Paſcha celebrari, ſicut& præ- deceſſor ejus Eleuterius à XIV luna primi menſis usque XXI.

Cujus decretis favens Theophilus Cæſarea Paleſtinæ Epiſcopus cum cæteris Epiſcopis, qui in eodem aderant concilio, Sinodicam ſcri- pſit Epiſtolam utilem valde adverſus eos qui cum Judæis Paſcha cele- brabant.

Annus Dni. cXclcC. Severi V.

Simmachus Samarites Judæorum factus proſelitus, ſcripturas di- vinas ex Hebræo tranſtulit in græcum, ſuamque editionem condidit. Hic ut in Eccleſiaſtica legitur hiſtoria hebioneus fuit, quæ eſt hæreſis aſſerens Chriſtum de Joſeph& Maria natum purum homineęm fuiſſe, & legem ritu Judæorum ſervandam eſſe,

1 Annus