Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
30
Einzelbild herunterladen

Kcceſßſionés Eifzoricæ,

Annus Dni. cæXxxXX. Antonini XIX.

Antoninus in Pannonia moritur.

Annus Dni. CLXXXI. Lucii Commodi I.

Lucius Aurelius Commodus Annius XV ab Auguſto ſuſcepit im- perium,& annis XII acmenſibus VIII regnavit. Hic cum eſſet filius Marci Antonini Veri, nichil tamen paternum habuit, niſi quod& ipſe de parthis triumphavit. In luxuriis& omni ſorde vixit: Sena- tores multos interfecit, maxime quos nobilitate& ſapientia præcel- lere vidit. Huic Marcia libertini generis uxor fuit forma& artibus meretriciis pollens, quæ cum animum ejus devinxiſſet egreſſo de bal- neo veneni poculum obtulit, immiſſoque ei fortiſſimo paleſtrita eum

ſtrangulari jusſit. Julianus Alexandriæ X Epiſcopus præſedit.

Annus Dni. cLXXXII. Lucii Commodi II.

Commodus de Germanis victor redit.

Annus Dni. cLXXXIII. Lucii Commodi III. Panthenus& Clemens Alexandrinus claruerunt.

Annus Dni. cLXxXxXIv. Luc. Commodi IV. Ieroſolimis ordinatur Maximus Epiſcopus.

Annus Dni. cLXXXVv. Luc. Commodi V.

Commodus Septembres de ſuo nomine appellavit.

Annus Dni. CLXXXVI. Luc. Commodi VI. Thermæ Commodianæ Romæ factæ. Annus Dni. c-xXXVII. Luc. Commodi VII. In Capitolio fulmen ruit,& magna inflammatione facta biblio- thecæ&, vicinæ ædes concremantur. Annus Dni. cIixc. Luc. Commodi VIII, Alexandriæ Origenes naſcitur. Annus Dni. c IXc. Luc. Commodi IX. Commodus Coloſſi capite ſublato ſuæ imaginis jusſit caput imponi. Annus