Cbronographus Saxo. 19
Annus Dni. LXXX. Titi I.
Titus Veſpaſiani& Domitillæ filius VIII ab Auguſto imperium adeptus eſt& regnavit annis II menſibus totidem. Hic vir modera- tiſſimus& omnium genere virtutum mirabilis, adeo ut amor& deli- ciæ generis humani vocaretur. Tantæ quippe largitatis erat, ut nulli à ſe petenti negaret, dicens nullum debere ab Imperatore triſtem exire. Quadam itaque die dum recordaretur in cæna, quod nichil ipſa die cuiquam preæſtitiſſet, fertur dixiſſe: Amici, hodie diem perdidi. Moritur autem anno ætatis ſuæ XLII, Imperii Ill. In cujus obitu planctus Romæ quaſi relinquerentur orphani à patre. Primo imperii ſui anno amphitheatrum ædificavit, in cujus dedica- tione ſerarum quinque milia occidit.
2 Annus Dni. LXXXI. Titi II.
Repentinum incendium Romeæ per triduum fuit. Annus Dni. LXXXII. Domitiani I.
Domitianus filius Veſpaſiani frater Titi junior, VIIII ab Au- guſto, Imperium accepit& XV annis& menſibus VI regnavit. Hic primum ſe finxit miſericordem& modeſtum, deinde ad omnia vitiorum genera progreſſus Caligulæ& Neroni ſimilior extitit, quam patri aut fratri. Hic Dominum ac Deum ſe appellari ſcribique juſ- ſit,& ſecundam in Chriſtianos perſecutionem movit. In tantam verò deinde ſegnitiem devenit, ut ſolus in palatio muſcarum perſeque- retur agmina. Nam cum interrogaretur ab aliquo, ſi aliquis eſſet in palatio, ait, ne muſca quidem. Hic in arte ſagittandi tam doctus fuit, ut inter expanſos digitos hominis à longè ſtantis ſagittam trans- mitteret.
Annus Dni. LXXXIII. Domitiani II.
Titus decreto Senatus inter Deos refertur.
Annus Dni. LXXXIVv. Domitiani III.
Domitianus multos Senatorum exiliat.
Annus Dni. LXXXVv. Domitiani IV.
Alexandriæ Abililius Epiſcopus ſuccedit Aniano.
*C 3 Annus
d
1
——


