ii WDean R nn g wem 98 mn nd Eu ac mechi un tsiht sun ab hr
ſeriptis luculenter ſatis oſtenſum eſt, in peſte ſeupe ſtilenti ſtatu, multitudinem eſſe morborum, vt ipſe loquitur Hippocrates libro primo Epidemiorum: hoc eſt morbos diuerſi generis tam frigidos quàm calidos graſſari& reperiri, eoſq́; ex conſtitutione fieri vulgares malignos& peſtilentes, accedente ni- mirum malignitate ex communi putredine: Atque ita peſtem non eſſe certi alicuius& peculiaris mor- bi nomen, ſed recte à Galeno in genere definiri Epi- demiam pernicioſam, hoc eſt conſtitutionem vario- rum morborum publice graſſantium, tum frigido- ruin tum calidorum, malignorum tamen ſeu perni- cioſorum, qui omnes malignitatem aliquam ex ae: ris conſtitutione& putredine acquirunt, ac pluri⸗ mos homines vno in loco confeſtim interimunt. Quod cum ita ſit, facilè hinc quoqʒ intelligi⸗ tur, vulgus medicorum in peſtis tum definitione, tum curatione turpiter aberrare, quando non intel- ligit, qui& quales in peſte graſſante ſubſint morbi: Quicunq́; enim peſtis naturam ſcire deſiderat, hunc
vulgarium morborum eſſentiam priùs cognoſcere
oportet: Alia ſiquidem eſt curatio febris, alia phre- nitidis, alia pleuritidis, alia dyſenteriæ, alia phthiſe- os, alia carbunculi,& c. qui morbi omnes non ſolum ſporadici ſeu diſperſi, aut Epidemii ſeu vulgares, ſed etiam peſtilentes eſſe poſſunt, quando ſcilicet mali⸗ gnitatem aliquam ex conſtitutione acquiſiuerunt, vt dictum eſt: ideoq́; plurimos homines vno in loco, eodemq́; tempore Üine diſcrimine ſexus aut ætatis tollunt& perimunt.. Atque hæc ſanè ad pueri quæſtionem breui-
ter declarandam, mihi ita dicenda fuerunt, quando- FE 2 quidem


