Druckschrift 
De hereditate legatove absenti delato, tam secundum ius commune Germanicum, quam secundum legem Franco-Gallorum, et antiquam et novam : dissertatio inauguralis / quam auctoritate et consensu illustris iurisconsultorum ordinis ad veniam docendi rite impetrandam scripsit Joannes Baptista Heinrich
Entstehung
Seite
29
Einzelbild herunterladen

29

nem de restituendo praestandam neque ad conficiendum in- ventarium obligatis!¹) omnia sine praejudicio actionum hereditatis petitionis aliorumque jurium, quae ad absentem, ad ejus procuratores vel causam ab ipso habentes pertinere queunt, quaeque non extinguuntur nisi cursu confecto tem- poris ad praescriptionem definiti. His scilicet actionibus he- reditatum praedicti possessores, cum bona fide sint, in id, quod pervenit, tantum tenentur, ut regulis juris generalibus congruum est. Articulo vero 138. statuente, ad hereditatem secundum articulum 136. vocatos, quamdiu absens non ad- paruerit, vel ejus nomine non aliquis egerit, fructus bona fide perceptos adipisci, tandem, si de hereditate agitur, illifructus hereditatem augere regulae derogatum est.

De hereditatis acquisitione, satis est commemorare, tum consuetudinibus, quam codice civili hanc regulam valere: le mort saisit le vif, qua omnes hereditates ipso jure,

simulatque delatae sunt, adquiruntur.

sum est, ut Locré et Proudhon, nimia quadam substilitate ducti, pu- tant, qnorum tamen ab omuibus fere doctrina refutata est. MERLIN Repert. t. 16. verbo: abseut. DoöRANTON Cours etc. I. 546. DeLvIN- couRr, inst. I. 106. SIREX XII. 2, 45.

¹1) Art. 113. c. c. ad hereditates solas absenti ante discessum delatas spectat. conf. DaLEkoz Recueil alphab. tomus 1. verbo: absent, quo loco etiam seutentia quaedam trauscripta est, quae contrariam sec-

tatur doctrinam.