Nanq; Euangelium quod patris ab arce tuliſti, Plurima geſtanda de cruce uerba facit: Qui meus eſſe cupit, properè mea ſigna ſequatur, Suſtineatqʒ crucis pondera, Chriſtus ait. Eſt etiam ſubiecta malis Eccleſia cunctis, Oppugnat dæmon dum rabioſus eam. Crimina iure ſuo comitatur, ut aſſecla, pœna. Punitur propter crimina, ſancta cohors: Ne dum forſan amat ſecuris ocia rebus Aeternæ ſpernat grande ſalutis opus, Neue creatoris ueſtigia nota relinquat, Dum miris animus fluctuat ipſe modis. Vſq; adeò Deus illud agit, ſua munera cuncti Vt norint fragili quotquot in orbe uigent. Sic in Ery thræo Domini præſentia ponto Cognita, dum perijt rex populuſq;, fuit. Sic& Lamechidæ domui Deus affuit, arca „ Diluuij medijs cum ueheretur aquis. ck Bargaris eſt Chriſtus, Patris natiua propago, A genitore Deo non aliunde ſata. b In quo unita duplex uiuit natura per æuum, Verus enim Deus eſt, eſt homo labe carens. Margaris eſt idem, uoniam ſine crimine natus „ Vulnera pro nobis ſanguinolenta tulit. 1. Inſuper& uerbi dulcis doctrina ſacrati Pigmentis uarijs atq; colore uacat,
—2
Sincera tradit myſtica dicta ſide
e— 5 1 3 4 3
. 3 *
8
ged ſincera Deus uelut eſt mens, ſic quoq; uerbum
Fucus
IIII


