Eſt ſua cuiq;, etiam paruis antmantib us, ira, NVin dictæch modos feruida bilis agit. Ira truces oculos diſtorquet& omnia turbat Viſcera, Pugnaces armat utrinq; manus. Inde minax cornu taurus, leo robore magnus, Hiſpidus incuruo dente timendus aper. Aequoreis morſu quoq́; formidantur in undis Oſtrea, ſunt raris arma negata feris. Inſidijs igitur fœlicis ab arte repertis Ingenij, fuerit concha domanda tibi. Dum potiare bono quod ſit precioſius auro, Quodq; tibi tanti cauſa laboris erat. Margarin unde tamen gemmam dixerè priores, Cauſa peregrino ſubſit an ulla ſono? Margaris Hebræis cruſtam deſignat amaram Proprius is gemmæ ſertur ineſſe ſapor. Conuenit alterius pulchrè quoq; nominis uſiis Bargarin hanc dici quõd Theophraſtus ait. Germanam puramq; notat vox Indica cruſtam Bargaris, à cuius corpore fucus abeſt. Talis enim prorſus fit Margaris unio, ſpurcis Abſq; notis grato munda nitore manens. At nec ſola tamen laudari forma meretur, Vtilitas gemmæ non mediocris ineſt. Applicat hanc medicus cordi,& remeante calore A morbo corpus conualuiſſe uidet. Colligit amiſſas ſiquidem cor debile uires, Nargaridos forti quando iuuatur ope. 1 Hxcitat
Druckschrift
Historia Gemmae Qvam Vnionem Romani, Margaritvm Caeterae Nationes Nominant : Addita Allegorica Interpretatione / Carmine scripta ad Dominum Philippum Glvespies Civem Ampliss. In Oppido Mansfeld ; A Zacharia Praetorio Mansfeldensi, [Epigramma Casp. Pevceri de Margarito]
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


