Druckschrift 
In Nvptialem Festivitatem Ingenvi Ac Ornatissimi Ivvenis Christophori Zvm Ivngen, Patricij Francofordiani: ac honestissimæ Virginis Svsannae, nobilis ac ingenui uiri Domini Danielis Stalburgij, Patricij Francofordinani, relictæ filiæ : Epithalamion / Authore Ioanne Pavli Bonamessano, ciue Francofurtense concinnatum
Einzelbild herunterladen

Leuate, quod, pro charitate, Bromius

Tu uerd lepidas re ſonans teſtudine chordas, coniugium fato liberiore trahas.

Et quia tempus adeſt ſtratis accumbere menſis,

Accipe facundæ, tragica uerba, Deæ.

CLI0O ad hoſpites& con⸗ uiuas.

Adeſte, quorum mens fuit in paropſide, Quibusq; iamdudum ſtomachus latrans hiat, Implete ueſtros nunc cibis frugalibus Ventriculos me roq́; corda feruido

In Crætica produxit Iachus inſula.

Quare hoͤſpites hoc quotquot eſtis in atrio Diu remorata quiſq; corda ſplendido Recreet penu, quem ſtructis alma trapexis Voto Ceres aptauit inte gerrimo.

Non hic opus medica manu, nec pharmaco Robuſta confirmare potu corpora:

Sed hiſce fortiter frui præſentibus,

Quibus carens Cytherea friget, ferculis.

Audacter ergò(dum ferat res) dapſili

Quicquid patella lautius ſit illitum Carpat, uolens noſtro ritu laudarier, Plenis cyphis& auro ſeſe proluat Conuiua, donec Hymen erroriuagus Cum iubilis ſpon ſalia claudat inte gris. Sed ecce quid nobis re fert huc aduena Terpſichore? canens tenore lyrico.

TERP SI=