Druckschrift 
In Nvptialem Festivitatem Ingenvi Ac Ornatissimi Ivvenis Christophori Zvm Ivngen, Patricij Francofordiani: ac honestissimæ Virginis Svsannae, nobilis ac ingenui uiri Domini Danielis Stalburgij, Patricij Francofordinani, relictæ filiæ : Epithalamion / Authore Ioanne Pavli Bonamessano, ciue Francofurtense concinnatum
Einzelbild herunterladen

Adſit, Pieridum merito dignatus honore: Ducet enim Choreas, iam noua nupta, ſuat. Qua toties ſponſo non auerſata petenti, Gaudia, blandiloquis, addere mixta, iocis-, Miror, quid melius, quid fortunatius unquam, contigerit genio, ſponſe diſerte, tuo. Sæpius optata, cum iam potiaris arena, speratoq́; diu littore tutus agas. Nunquid magnifici Regis uenerandus amichu, pPulchra quòd, in gremio ludat amica tuo? Cuius frons niueo, mixtoq́; pudore renidet Candida: ſunt uultus, Iumina acuta, ſui. Sunt mores caſti, cum Virginitate probati: Prudenti& mixtus, ſimplicitate pudor- Vt taceam uirides annos, floremq́; iuuentæ, Eximiæ qualem Vir ginis eſſe decet Candida purpureo ſublucent ora rubore, Formo ſa eſt facies, candidiorq́; niue. Nec forma tantum, pulchra aut probitate relucet, Sed bona fortunæ, diuitiasq́; tenet. Attamen hæc luuenis minimè ſpectauit honeſtus Sollicitos alios, quæ modò cura, tenet. ged placuit pietas& grata mo deſtia uitæ, Et decor eximius, Virgineusq́; pudor Quid? referam Generis patrij præconia clari, Et, quo ſit uirgo ſuemmate nata, canam? Non opus eſt: uno complectar ut omnia uerbo, Ex Stalburgiaca, Filia, ſtirpe uenit. Hæc, dicti iuuenis thalamo, promiſſa, iugali, Virgo quidem uarijs conſpicienda bonis.

Nunc