be exportent. Ipſa dux agminis per medias hoſtiũ acies& circumſtantia tela maritum effert, accum eo quiduis periculi ſubire potius& ſemel una pe- rire cupit, quam ſine eo incolumis& opulenta fo- rere. Tands autem admiratio fuit huius pietatis& fidei matronalis apud lmperatorem Conradum ut remiſſa iracundia maritos uxorum uirtuti donaret & pacem ac amicitiam cum eis faceret. Similis fidei exemplum ab Herodoto recita- tur de Minyarum uxoribus, quarum mariti nume- ro circiter triginta cum ob ſuſpicionem affectati regni à Lacedæmonijs in carcerem coniecti& ſup- plicio capitali eſſent plectendi, impetrant ipſæ à cu- ſtodibus carceris facultatem adeundi& adhuc ſe- mel alloquendi maritos perituros. Ingreſſæ autem ſuas ueſtes maritis induerunt, eisq; per ſimulatio- nem doloris capita uelarunt, ut in tenebris habitu muliebri egredientes minus à cuſtodibus agnoſce- rentur. Ipſæ uirorum ueſtibus aſſumptis& ſua cot- pora pro maritorum ſalute præſenti uitæ periculo offerentes hac ingenioſa Philoſtorgia& fide erg coniuges ſibi& maritis incolumitatem impetra- runt. Ccelebris eſt Hipſicratea, quæ Mithridatem Ponti regem coniugem ſuum ußs charitatis ha- benis amauit, adeo ut omnibus ipſius periculis
expeditionibus intereſſet et uictum à Cn. Pompeio
Cc per efferas gentes fugientem infatigabili ani⸗ — mo


