Fiet autem illuſtrior hæc c onſideratio amoris & fidei coniugalis, cum exempla intuebimur con- iugiorum fœlicium& ſuauium, qualia in ſacris hi⸗ ſtorijs referuntur Iſaac& Rebeccæ, lacob& Rach⸗ el, Dauid& Abigail. In Græca& Romana hiſto⸗ ria ad poſteritatis memoriam celebratæ ſunt mul⸗ torum illuſtrium coniugiorum laudes, quæ recen- ſere omnia non poſſum.
Notx ſunt hiſtorię Penelopis& Vlyſſis, Ad-
meti& Alceſtidis, Laodamiæ& Proteſilai, Lucre⸗ tiæ& Collatini, Tiberij& Corneliæ, Fuluij Flac⸗ ci& Sulpitiæ Paterculanæ.
Et in Germanicarum rerum monumentis ex emplum ardentis amoris& fidei coniugalis admo- dum illuſtre extat in hiſtoria, Guel phi ducis Baua⸗ riæ, Qui cum à Conrado Imperatore poſt diutur- num et anceps bellũ tandem in oppido Vuinsberg obſidione cinctus eſſet& armis ac fama deditio⸗ nem quibuscunq; conditionibus facere& irati ui- ctoris poenã ſubire cogeretur, 3ibi uxor Guelphi pe- tit, ut ſibi cum cæteris Baronum& nobilium uxo- ribus, quæ una incluſæ erant ſaluis abire liceat Se tantum de ſuis rebus portare, quantum unaquæcq; poſſet. Quod cum à clementiſſimo Imperatore Conrado facile impetraſſent, coniunx uel phi con ſilium pietatis& fidei coniugalis plenum init. Nam hortatrix eſt cæteris matronis, ut omnibus alijs re-
bus relictis ſuos maritos in humeros im ponãt& ur
ij be


