nionibus.ſententijs, conſilijs, negocijs, fieri uaſa iraes ac ruere tandem in æternum exitium. Caſtitas uero cum cæterarum uirtutum omnium, tum præcipuè lucis rectè agnoſcentis Deum& ueræ inuocationis cuſtos eſt, ut dicitur, Beati caſto corde, quia Deum uidebunt, item Sequimini caſtitatem, ſine qua ne⸗ mo Deum uidebit.
Viderunt Ethnici quoq; ingens totius uitæ & omnium doctrinæ ac uirtutis ornamentorum decus eſſe caſtitatem,& famam libidinum, quanta- cunch ſint ingenij, ſapientiæ, eloquentiæ,& aliarum uirtutum dona, tamen honeſtorum hominum ani- mos alienare. In eam ſententiam extat uenuſtiſſi⸗ mum Bachylidis dictum, Ceteras uirtutes ſine ca- ſtitate ſimiles eſſe pulcræ ſtatuæ, cui caput reuul⸗ ſum ſit, id hiſce uerſibus expreſſit Philippus.
Vt cum de ſtatua facies formoſa reuulſa eſt, b
Non decus in reliquo corpore truncus habet. Sic alij mores ſpreti ſine honore iacebunt,
Ni ſint ornati laude pudiciciæ.
Vix ullus legitur in Ethnicis hiſtorijs pluri⸗ bus Heroicis uirtutibus fuiſſe ornatus, quàm Sci- pio ſuperior. At quàm admirandũ decus eſt et ferè omnibus ab ipſo rebus geſtis gratius, quod caſti pu doris decus inuiolatum leruauit,& captiuam Allu⸗ cij ſponſam adeo eximia forma, ut quocunq; ince⸗ debat, omnium in ſe oculos conuerteret, reddit in⸗
A iiij tactam


