Accelerate gradum, quo pergitis ocyus ite Ad templum lento non decet ire pede. Præleget hic uobis cœleſti uoce Sacerdos, Legitimi quæ ſit cauſa& origo tori. Namq; duas Deus ob cauſas rata ſœdera lecti, FEiſe iubet, ſacri firmaq; uincla tori. Quilibet ut ſpurcæ ueneris contagia uitet, Et ſtudeat ſanctum prole replere torum, Viuendiq; dabit præce pta ſalubria uobis, In ſe quæ multum commoditatis habent. Nam ueluti magno Chriſtus dilexit amore, Corpore cum lacero uerbera multa tulit. Quos Deus elegit primi ante exordia mundi- Cum poſuit fines conſtituitq; mari. Sic propriam caſto uir complectatur amore Vxorem, ſimili diligat illa uirum. Haæc ubi diuina prælegit uoce Sacerdos, Sacraq; res ſolito more peracta fuit. Linquite tunc templũ procerum comitante catera Atq; puellari fœmineoq; choro. Tramite mox recto præceſſam ſcandite ad arcem. Et nimis excultæ tecta ſuperba domus. Magnanimus niueo ſtruxit quæ marmore Priaceps- Ericus patriæ ſplendor honorq; ſuæ. Quæ ſuperant arces, æquantq; palatia Regum, Cunctaq; magnorum pulchra theatra Ducum. Omnia ſic uario rutilant ibi facta metallo. Structaqʒ de ſolido marmore cuncta micant. In quibus Heroico poſitæ ſtant ordine menſæ, NMunifici qualis mos ſolet eſſe Ducis. Suauibus impletæ dapibus, dulciq; Lyeo, Nvr Ccapiat lautum uir mulierq; cibum. Diſpoſitis igitur Comites accumbite menſis, Et dulces hilari ſumite fronte dapen. pocu⸗
Druckschrift
Epithalamion Illvstris Principis D. Georgij Principis Hennenbergensis, & Clarissimæ dominæ Elizabethæ principis Brunsuicensi & Lunæburgensis / Autore Ioanne Busmanno
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


