“ —
— 35 o,
NIcOLAISTOPDII AD CHRISTOPHORVM MADRVCIVM, Tridentinum Card. ampliſsimum. Gaarra, nobilitas, virtusque, modeſtia rara, Atque in procero corpore ſtrenuitas, 4 Vt te ſuſpiciam ſuadent MApRVv oꝝ, colamq́ue, Dum noſtro calidus viſcere ſanguis erit; Laudetur meritò doctrina ingens,& acumen Ingenij,& vitæ clara tua integritas; Te nil Italicis viuit ſublimius oris, Sanguine, conſilio, viribus atque fide. APOTTONEM TKRVXES, AVGV- ſtanum Cardinalem ampliſsimum. PVvRPVvREO Truxes meritò decoratus honore In celſa hinc nomen clarius aſtra feret; Nam nil maieſtas Auguſta fidelius ipſo Belli ſeu pacis tempore Cæſar habet; Iuſtitiæ cultor, ſummæ integritatis amator, Virtutis ſpecimen qui ſtudet eſſe ſuis; Munera doctiloquæ cui ſe explicuère Mineruæ, Ornauit donis Mercuriusque ſuis; Conſpicua& probitas, vitæque modeſtia ſumma Hunc decorant, pietas vnica, ſacra fides; Pro meritis triplici decorabitur ergo Thiara, Quandoquidem veræ eſt Kelligionis honos. AD AMICVM ABSENTEM. Esr ſine te mihi vita grauis, non viuere dulce, Mors ſine te vita eſt, quo ſine vita nihil; Deſtituens anima hic corpus ſenſu caret omni, Corpore at extincto, ſpiritus vſque viget: Me velut abſque anima corpus noſti eſſe relictum Quando tuo aſpectu& non fruor alloquio; Spes ne longa precor me fidum lactet amicum, Vitæ etenim cauſam mortis& ipſe tenes; Ah iniuſta mora eſt miſerum quæ torquet amantem, Quando optare facit, quam fugit acrè necem; Fac igitur redeas actutum, ſi tibi grata eſt Hæc mihi prædulcis, qua peto vita frui. r 4


