NICOLAI STOEFII
Ad amicum.
VIRT vS ſata regat, bona continet omnia virtus,
Qua duce contingit ſors mala nulla piis; Fortuna quamuis virtus agitetur iniqua, Vulnere vireſcit non peritura ſuo;
Spem patiens firmat: perit heu virtute relicta, Omne opus humanum, ſpes quoque vana manet;
Eit ſpes longa dolor quibus eſt patientia nulla, Sed perduranti palma parata datur;
Fortunam conſtans vincit patientia, iuncta Virtute,& meritis premia digna refert;
Querit auarus opes mundanas, nec ſibi curæ eſt
Ardua, quæ virtus, ſola beare poteſt; Fortunam comitemq; ait hic induſtria ſeruat, Mater opum dat opes ſollicitudo ſuas; Quotidie penſum ſolers abſoluere curat, Læta quieſcenti nox ſubit atque dies. Poſsidet at virtus hæc omnia, nilq́; deeſſe Illi vnquam poterit, quem penes ipſa viget; Vt domina eſt rerum ſi adſit non vlla nocebit Fortunæ aſperitas, integra ſola manens; Hanc ſapiens petit& ſtudiosè ſeruat adeptam, Tum verè diues poſsidet omne bonum; Eſt comes in eunctis ſemper fidiſsima rebus, Huic amoreſt clypeus, lancea firma, fides; Solatur miſeros ac oppreſſos refocillat, Tempore tum nullo deſerit ipſa ſuos; Incendit vires, nulli damnoſa fit vnquàm, Diteſcit præbens enthea dona piis. Fac deus in nobis largitor iuſte bonorum Sit virtutis amor, nos quoque ſola regat; Theſaurus nempe eſt immarceſcibilis, vllas Nec fati rabidas pertimet æqua minas;
Eſt ſibimet tandem certa et pulcherrima merces, Strenua quemque fouet, ſemper opimus erit;
DE VIRTVTE ET FEORTVN,
De Namt
Fœx INPF
Frur-
Cor Cuicat


