Druckschrift 
Panegyricvm Nicolai Stopii Alostensis Flandri Carmen : De laudibus diuæ Ioannæ Aragonæ ad Illustriss. & excellentiss. eius filium Marcum Antonium Columnam Marsiæ Ducem inuictiss.
Entstehung
Einzelbild herunterladen

NICOIAI SrOFPIT Quod mirentur habent. Inſignis Venerem Cous depinxit Apelles, Lædeamq́; Helenam Zeuxis& explicuit; Parrhaſius, nomen cui fama dat Abrodiæti, Ingenij vires denotat arte ſua 3 Scilicet egregium diſcrimen ſuſcitat inter Naturam ac artem, lis quoque pendet adhuc; Nam decor haud oculis fuerat permenſus ad vnguem, Antea, qui cultè poſt reſeratus adeſt; Eſcam ſic blando tacitamq́; iniecit amori, Ipſe venuſtatem corporis, arte ferens; Multa ignota prius iam plebs quoque mente reuoluit; Pulchra obiecta oculis, ſaxa vel ipſa mouent; Protogenes nihil hic faceret, celebrisve Timantes, Cuius picta dolens Iphigenia manu, Quid vel Amulius hic? caſtam licet ipſe Mineruam Pinxit, præluſtris vel quoque Nicomachus? Nil puto Nicophanen nec Ariſtiden quoque poſſe, Quamuis Idæas finxerit arte noua; Haud minus excellens hac tempeſtate Michaél Angelusinſignis ſic Titianus adeſt; Alberti cunctis ars eſt iam nota dureri, Aenææ Vici nobile& ingenium; Parte vel ex minima tamen hic non exprimet vllus Dotes illuſtres O ARAGoNA tuas. Quando bonis igitur cunctis ſic affluis vna, Aeternum cupimus te benedicta frui; Ergo colum Parcis ſurreptum diua dicamus; Huic Charites aptæ ſunt magis officio; Immortale quidem ſoli tibi conuenit iſtud Donum, quò valeas iugiter incolumis. Pro immenſis dignas meritis modò reddere laudes Non opis eſt noſtræ, ſit voluiſſe ſatis; Suſcipe pro factis deuotam mentem animumq́; Huic ſuaui obſequio diua benigna tuo; Exprimere haud valeo quæ verbis nec penicillo, En velo obduco, more Timantis ago.

19s li