Druckschrift 
Panegyricvm Nicolai Stopii Alostensis Flandri Carmen : De laudibus diuæ Ioannæ Aragonæ ad Illustriss. & excellentiss. eius filium Marcum Antonium Columnam Marsiæ Ducem inuictiss.
Entstehung
Einzelbild herunterladen

NIGOIAISTI0EII Eece ciniflones, palpones,& paraſiti, Atque ſuſurrones, hæc modo grata cohor 83 Quandoquidem mentes laudum ueſana cupido Vexat, currenti, laus quoque calcar erit, Aſt honor indignè quem nunc profundis ad aures Parcarum, dignè poſt reuocandus erit; Quidquid enim laudis meritò eſt vel dijs tribuendum, Diuæ ARAGoONA illud conuenit omnimodè. Quiſquis& hanc laudat, ſeipſum quoq; laudibus ornat Nanque reciprocus eſt inclytus omnis honor; Sunt ſua viuaci condigna& præmia laudi, Nec laus digna poteſt laude carere ſua. Dardanio quamuis Paridi malè ceſſerit olim Dicenti è tribus eſt anteferenda Venus, Intrepidè tamen has poſtpone deas AnAG6oNAB, Nulla pericla manent hoc vbi numen adeſt; Attamen imprimis ſagax cura eſt adhibenda, Vt Parcæ veniant, en age rumpe moras; Nempe duo accedent comites(iter incipe) grati, Nec minus experti, Sapphocque Mercurius: Nt Iouis hic iuſſu, ſic Mnemoſines venit illa, Qui dedit Aonides inter habere locum. ORPHEVS. Parcæ delicijs adeſte plenæ, Concordes, lepidæ, piæ, ſuaues, Clementes, placidæ, probæ ſorores Gloria& ò decus vnionis. Ecce ad nos venit hic Pelaſgis alma Sappho, quæ fidibus canitq́ue voce, Totus Pieridum chorus ſororum Cedit, vt hanc meritò decoret. En nobis Maia creatus, ille b Facundusque, diſertus,& facetus, Cum quo perficiemus ritè munus; Gratus is eſt ſiquidem ſodalis.

Sappho