Druckschrift 
Divi Lamberti Episcopi traiectensis, Martyris & magni apud Fribrugenses Brisgoicos Patroni unita / Philippo Engelbrechto Engentino autore
Einzelbild herunterladen

26 p. ENGENTINI Deſlere,& primos felicis coniugis annos.

Sæpe ſcelus(quod cogit amor)meditatur acerbum,

Pellicis ignauos mores ultura ſu perbæ. Sed retrahunt læſum pietas naturãqʒ cultus Fœminei, ſtudioſa animum, uindictdq; diuis

His addicta malis, nec enim tam ſola potentem Exarmare uirum poterat, mediosq; furores Tollere, ne malit dilectam audire puellam.

Iamq; animo ſcelus hoc temeratdq; ſœdera lecti Præſulis obuerſant, repetito crimine ſæpe. Conſtituitqʒ; æſtus tandem cohibere feroces:

Sæpe monet, rectamqʒ uiam demonſtrat,& inter Spemq;ʒ metmqʒ ducis tam magna negocia ponit. Effœtas animi uires iam fregerat olim:

Has quoqʒ uel tandem curas elidere tentat

Si qua fata ſinant, nam magna charus in aula

In ſcelera audebat facundam ſtringere linguam. Sanaq; tunc princeps decreta receperat, unde Maior erat bene compoſitis fiducia rebus.

Hanc tulit Herois caperata fronte ſalutem Funeſtus Dodo, magniq́; exæſtuat ira.

Sic ubi Getulum Libyæ deſerta leonem

In prædam emittunt, uacuo cum uiſcera rictu Dira fames torquet, repetito uerbere caudæ

In timidos fertur ceruos, capreasue fugaces

Oraᷣq; ſanguineis maculaſſe ferocia guttis

Gaudet,

Gaudets Necmot: lach pio

ualicet Limq p (Conueni

Lambent ferculap kcce uenit Apaisin aut iugu xpediun Dorrigt 1 Lambert German At Ptæſu Nec non

Alluite

Comger, Gtatus 38

Hic mecici