2XO MIDICIs.
Carmine macte tuo doctiſsima turba poëẽtæ: Sit tua phœbæis dedita Muſa ſacris: Cui Deus ætherio conceſsit numine vires, Vt ſua compoſito carmine dona canas. Materiam Medicina tibi ter maxima dignam Suggerit:hæc verſu eſt rite canenda tuo. Vos quoq; pars melior plebis, quam pectus honeſtum Exornat, Medicos hortor amare bonos. Numina namq; colis, cùm ſuſpicis alma Deorum Munera:conueniens eſt honorille Dei. I Dulce Dei donum Medicus:cui poſcit honorem Quem Deus, huncilli résne creata neget? ura quidem magno celebrauit honore vetuſta;: Aſt inter Medicis aſtra dedere locum. Hac ego ne videat forſãn ſapientior vnus Summum do Medicis, attribuoq́; locum. Sint homines, odium quorum præcordia vexat, Qui impuris violent morſibus omne bonum: Hi te ne moueant moneo liuore maligno: Non homines ſed ſunt neſcia monſtra Dei. Quippe ſolent ſtulta ſeſe ipſos prodere lingua Dum dicunt aliud, quàm ratione probent. Queis nigro, reor, helleboro prægrande cerebrum Purgandum eſt, ceſſent vt mihi deſiperc. Sed laterem luimus, nec enim garritibus 1lbis Deſinit, eſt animo ſæuus, vt ore malus. Inſidioſa tamen ſubfulta calumnia nugis Laudatis adeò nil nocet vſq; viris. Zoile perge igitur:nil candida pectora tecum Participand:ingens ſolus es Ardelio.
M. Iacobus Pran- telius Seyrus.


