1utris oum
*
ctiuè purgantia certum quemdam& peculiarem humorem educant, non promiſcuè& indifferenter quoſlibet. Vt enim Galenus& experientia multis iam ſeculis comprobauit, i- ctericum parum iuues propinaris hyd ragogis, ſicuti neq; hy- dropicum ſumptis cholagogis: Contrario verò modo ſi ope- remur,& icterico cholagoga, hydropico hydragoga impere- mus, manifeſtum iuuamentum percipimus, adeò etiam vt
Galenus glorietur, ſe quamplurimos regio morbo laboran-
tes vnicã potione, flauàâ bile dettactà, liberaſſe. Quod fieri nullo modo poſſet, ſi ſolã irritatione ſiue mordicatione mo- leſtà purgatio efficeretur, quia irritatà naturã ſine diſcrimi- ne quidquid moleſtum eſſet, expelleret. b 61. Negare planè, quod diximus, Eraſtus non poteſt: proinde non inficior, inquit, pharmaca pro ſuæ naturæ di- uerſitate diuersè virtutem expultricem incitare ac vellicare. Interim conſtanter, quod certiſfima experientia me verum eſſe docuit, adſero, pharmacum quodlibet, humores quoſ- uis interdũ purgare. Alibi enim docet, licet ſatis inconſtan- ter, medicamentum promiſcuè quemuis humorem ex cor- pore educere, modò ad expulſichem ſit idoneus. Quibus Verbis videtur Galenicam ſententiam confirmare,& ſuam ſuſpectam reddere. Si enim ea medicamenti purgantis na- tura eſt, vt quemlibet humorem ducat, id omni& ſemper inerit, non interdum vt hic loquitur: quæ enim à naturàâ in- ſunt ſemper,& omni inſunt. b 62. Sed quis non videt hæc manifeſtè inter ſeſe pugna- re? Si enim verum eſt quod hic dicit, interdum quemlibet humorem duci, ſequitur plerumq́;& ſæpius, non quemlibet, ſed peculiarem duci, quod irritando, vt diximus, fieri nullo
modo poteſt. Nam quòd dicit pharmaca ob temperaturæ
diuerſitatem diuersè virtutem expultricem vellicare, tam obſcurum eſt, vt Oedipo enarratore opus habeat:& quà vi b C 3 tamdem


