Druckschrift 
Disputatio De Facvltate Medicamentorvm Pvrgantium : In qua doctrina Hippocratis & Galeni confirmatur, & contra Philosophos & Medicos clarissimos Iacobum Schegkium & Thomam Erastum defenditur / Proposita ab Adamo Lvchtenio, Phil. Et Med. D. Et Physiologiæ In Academia Ivlia professore publico ; Ad quam respondebit publicè M. Samvel Satlervs. Habebitur disputatio 16. die Aprilis hora septima in auditorio publico
Einzelbild herunterladen

mento alicui innitatur, ex ſeetiam nullam habebit, ſed quæcunq; fuerit operatio, illa fundamento debebitur, non quæ in eo fundatur, ſimilitudini. Vnde porrò contra formarum ſubſtantialium pPatronos, ac defenſores, concludi Poteſt, virtutem purgantem, nonà rei formâ immediatè, ſed ab accidente quodam prouenire. Fundatur autem relatio non in alio accidentium genere, quàm vel in quantitate, vel. in qualitate. Verm cum quantitatum nulla ſit efficacia, qualem tamen in purgantib. medicamentis experimur, neq; res ſecundum quantitatem dicantur ſimiles, vel diſſimiles, ſed æquales, vel inæquales, reſtat in ſolo genere qualitatis hancvirtutem quærendam eſſe: Secundum eam enim res ſi- miles vel diſſimiles dicuntur. 26. Prout verò in vnaquaq; re diuerſæ& diſſimiles par- tes inſunt, ex diuerſà elementorum proportione,& miſtio- nis varietate reſultantes, quales in lacte& ſanguine ineſſe manifeſtò conſi piciuntur, ita etiam diuerſæ in vnd& cädem re oriuntur virtutes, ſiue, vt Ariſtoteles quoq; loquitur, na- turæ pharmacorum, ac ob id alia vnum tantum, alia etiam lures humores ducunt. Quam rationem Medici imitati, v- b plures humores redundant, plura ſimplicis naturæ qle- menta commiſcere ſolent. 27. Pacultatem hanc medicamentorum tractricem pro- mouent& iuuant nonnihil, tanquam cauſſæ communes,& minus propriæ, tum natura ipſa partibus inſita, tum calor medicamentorum. Natura enim anted humorum mole ob- ruta, vires ſuas expromere non poterat, neq; ipſa ſibi ad li- berandum ſufficiebat, fentiens igitur ſe quàdam oneris parte demptaà leuari, ipſa quoq; adexpellendum quod noxium eſt, inſurgit,& ſe operis quaſi ſociam offert. Ad quod etiam conſpirat ealor medica menti, qui cum ex ſeſe vim attrahen- di communem,& Seneralem habeat, propriæ tractr Ei me⸗