V A4 4
e.
n uncius d t dirnocii,
„ewlaunn midoron g. en kas
rbnten
conueniet hos affectus appellare morbes, ſiue in mala con. formatione: ſiue in ſolutione continui. Licet eos Hipp. lib. 6. aph. 49. vocet inflammationes:& alibi lib. de affect. intem-
peries ſiccas, fed impropri.. 4*
18. Cauſa Arthritidis triplex eſt: Pri mitiua, Antecedens cauw/a.
& Coniuncta. Primitiua ſeu externa remotior eſt: Morbi iſtius propagatio hæreditaria, à parentibus, qui tempore con- ceptus eo malo actu fuerunt detenti, in prolem tranſlata: quia ſemen vndiq; eſt deerduum:& plærumq; ſequitur temperiem & complexionem generantis: quanquam non æquè omnibus hæc cauſa ineuitabilem importet Arthritidis neceſſitatem. 19. Altera proximior, eſt Aëris conſtitutio calida& humi- da, craſſa, nebuloſa: eiuſq; mutationes cirea vtraq́; æquino- ctia. Studium item crapulæ, cruditas, obſtructio, vini genero-
ſioris liberalior vſus, præſertim verò ventriculo ieiuno. Potus niue vel glacie refrigeratus. Libido Venerea præſertim àre- pletione: vnde Podagra meritò Poëtis credita eſt filia Vene- ris& Bacchi. Quibus æquè annumerantur: ſomnus mox 2 cibo, otium, conſuetarum exereitationum intermiſſio, ſo- lennium euacuationum ſuppreſſio, vlceris humidi& chroni- ciconſolidatio. Dolorifica item omnia, vt luxatio, ictus, ca- ſus, crepidæ, calceamenta, ocreæ ſtrictiores. Balnea frequen- tia ex aqua dulci. Affectus. 20. Antecedens cauſa eſt, crudorum humorum abundan- tia, quæ per vaſorum aut meatuum amplitudinem, ope viſce- rum mandantium fluit aut fluxura eſt in articulos imbecilles, fiue ij ſint infirmi natura, fiue ex euennu. 21. Coniuncta interna proximaq́; Arthritidis cauſa rectè ſtatuitur, non vlla ſimplex intemperies vel flatus: ſed humor ipſe crudus, qui articulorum imbecilltum cauitatibus iam
impactus& concluſus eſt: quiq; ab excretricis facultatis ro-
bore eò femel propulſus, ob partis frigiditatem digeri 5 re olui


