Dümt von
Cnurn ern
THESIS I.
Nter affectus, qui corpus humanum ſæpè varijs af- 9 fligunt cruciatibus, præcipuum locum ſibi vendi- * care videtur Arthritis, ſeu dolor articulorum: qui vii eſt ſæuiſſimus, ita memoria proditum eſt mul- tos fuiſſe, qui propterea ſibi intulerint violentas manus: cu- iuſmodi exemplum legitur de Polemone Sophiſta. 2. Cum igitur tanta ſit doloris articulorum immanitas, cauſas reddit Hipp- lib. de affect. tùm quia huiuſmodi dolores fiunt in locis anguſtiſſimis: tùm quia fiunt in partibus. ſenſili- bus: tùm etiam quia plures partes torquentur ſimul. Itaq; vt tàm ſæuo& tàm immani articulorum morbo conueniens in- ueniatur remedium, operæ precium erit de eo inſtituere diſ- quiſitionem.— 3. Et quoniam conſtat, hunc morbum tantuùm euenire in
articulis, vnde& nomen inuenit: prius eorum natura medi-
co erit conſideranda. Ante omnia autem hoc ſtatuendum, articulum ſeu oſſium connexionem tribus fieri modis: Aut enim per Symphyſin, id eſt, per ſimplicem adnaſcentiam. idq; ſine alicuius materiæ interuentu, vt in mollioribus& fun- goſis: vel materia aliqua media, vt in duris& ſiccis. Aut per fynarthroſin, quæ obſcurum quendam& difficilem motum admittit. Aut deniq; per Diarthroſin, id eſt, per coniun- ctionem duorum oſſium, vno cauitatem habente, altero ca- put in cauitatem recipiente, mediantibus tamen partibus ner- ueis, vtpote membranis, ligamentis& tendonibus. Quæ ſpe- cies euidentem& manifeſtum motum oſtendit. Et hic modus connexionis vltimus, maximè omnium eſt proprius: hacq́; ſignificatione plærunq; apud Medicos accipitur articulus.
2 4.E


