——.
negligitur. Hoc enim non ſolum ſecundum longitudinem corporis, ſed etiam ſecundum latitudinem obſetvari poſſe, clarè docet Galen. in comm. ad lib. Hipp. de fract. text. 10. Sed etiam hæc ſententia ita limitanda eſt; Si in principio morbi vocetur Me- dicus, tunc omnino vena oppoſiti lateris ſecanda eſt: Qudd ſi
verd inflammatio progreſſa fuerit, in qua etiam non adeſt ma-
gna ſanguinis abundantia, nec ma gnus amplius affluxus, ſta- tim in loci affecti latere venam aperire licet. Mulieribus men- ſium, aut viris hæmorrhoidum ſuppresſionem patientibus, pleuritide correptis, vena poplitis, vel tali, ſecari debet, ſed ſi evacuationes repentè ſuppreſſæ fuerint, quarum materia ma- nifeſtè ad ſuperiora tendit: aliàs in ſuppresſionibus antiquis à vena brachii curatio inchoanda, maximè ſi tempus menſium non inſtet. b XXXIV. Quando? Statim ab initio quamprimum indi- cantis ſanguinis præſentia adeſt,& nihil prohibet. Cùm enim ſanguis vel revulſionis, vel derivationis gratià mittitur,& re- vulſio humori fluenti debeatur; fluxio autem fiat in principio, ſanguis ſtatim in initio morbi, quacunque diei horà, mittendus eſt. Veteres teſte Galen. 3 Epidem Comment. 3. non mittebant ſanguinem poſt quartum diem. Verùm& hic certus dierum numerus obſervarinequit. Quando enim quarto die nondum materia per ſputum expelli incipit, corpusq́ue eſt valde pletho- ricum, etiam poſt quartum diem venam ſecare fas eſt, uti Hipf. 3. Epidem. Anaxioni die octavo venam aperuiſſe legitur. XXXV. Quantum: Sanguinis copia,& virium robur, id determinabit. Hipp. 2. derat vict. in acut. text. 1⁰. vacuationis mo- dum ſtatuit eſſe coloris in ſanguine mutationem. Verèmid tantùm locum habet, cum in eodem latere derivationis gratii ſanguis mittitur, non verò cum in oppoſito revulſionis gratiâ: quamvis nec ille terminus in ſectione ejusdem lateris eſt ſem- per exſpectandus, cùm ægri vires infirmæ ſunt, habitus corpo-
ris mollis& tener, qui facilè reſolvitur,& cum tempus annl
adeſt admodum calidum. XXXVI. Chirurgicum auxilium ſuppeditant etiam cu⸗ curbitulæ ſcarificatæ, quæ, ſi vicariæ ſunt venæ ſectionis, in
Ve
principio applicari poſſunt, non dorſo aut thoraci, ſed lumbis,
part yilk. bens


