Sed iam tempus est de exc essu Charondæ pauca dicere. Is verò admirandus, ne dicam stupendus, fuit. Cum enim legem tulisset, vt supra dictum, Ne quis cum ferro in concionem veniret; Qui con- tra fecisset, statim capite pœnas lueret: ipse aliquando è rure lon- ginquo in vrbem rediens, subitò indicta concione ne domum qui- dem iuit, sed statim nihil de lege sua cogitans, vt erat gladio accin- ctus in concionem venit. Quid fit? Admonitus à quodam de ad- misso contra legem, cum posset. vel erroris ac imprudentiæ iusta ex- cusatione vti(delicta enim sine dolo& certo animi proposito non committuntur) vel culpæ ac delicti, si quod esset, veniam precari, &(xt erat benè meritus) facilè impetrare: ipse ne aut alijs calum- niandi ansam, aut elabendi occasionem exemplo suo preberet, quam tulerat legem suo sanguine sanciuit& corroborauit. Districto enim gladio in ipsa concione inspectantibus ciuib. incubuit. Atque hic kitus Charondam tulit, non sorte, non vi, non iure, sed propria ipsius voluntate. O factum viri sapientis& magnanimi sempiter- na dignum memoria Rigidusne vobis, Auditores, ac præfractus videtur hic animus,& hic spiritus? At quàm multi iudices nimis te- missi ac lenti? qui licet aliquando admissa in alijs vindicent, suis ta- men suorumque culpis facilè ignoscunt, vt Mæuius ille Horatianus. Hunc verò nostrum audire mihi videor tale quid suo facto accla- mantem: Sic agitur censura, E sic n parautur, Cum iude alios quod iubet, ipse facit. Ac mihi quidem cam Charonda certasse videtur Romanus ille Man- lius Torquatus, qui filium suum, quòd aduersus imperium cum hoste pugnasset, quantumuis victorem, securi percussit. Et regem quendam Tenedium legimus pœnam, quam adulteris irrogarat, vt scil. vtrique caput amputaretur, etiam in filium suum exercuisse: Eaque de causa in numismatis à se cusi parte altera securim, altera duas facies in vno collo sculpsisse ad terrorem aliorum. Simile de- nique seueritatis exemplum in se& suos iam mox de Zaleuco refe- ram, vbi prius Nomothesiam eius, sed paucis, ex posuero. Nam de procœmio legum ipsius supra iam dictum est. Ergo post DEV immortalem proximum haberi honorem vo- luit parentibus, Legibus,& magistratibus. Magistratus autem le- gum semel fancitarum custodes atque executores esse,& pœnas a transgrelloribus repetere debere: quòd nullum sit maius in Repub. malum, quam anarchia, vbi ne mo nulla nemini in re obtemperat, vt de Cyclopibus Euripides. Sed neque in iudicando magistratus quidquam vel amicitiæ& gratiæ ac misericordiæ, vel odio ac ini-
micitiæ


