Druckschrift 
Oratio De Zalevco Et Charonda, Et Legvm Descriptione Vtrivsqve / A Conrado Rittershvsio Brvnsvvicensi, D. V. J. et Professore in Academia Altorfina, habita in exordio prælectionum
Einzelbild herunterladen

qu olim Magna Græcia dicebatur: siue contrà. Sie enim Atisto- reles 2 Politic. c. vlt. Charondas(inquit) Catanensis& suis ciuibus

leges tulit,& alijs Chalcidicis ciuitatibus per Italiam& Siciliam. Et Plato in 10. De Rep · YM εανοννν N DNIe. TIN AINH G ACD vo uo TU cp J,. Col Gp Ac potest, ni fal- lor, etiam vtraque ciuitas,& Catana inquam& Thurium; eius pa- tria dici haud absurdè. Nam(vt Eicero docet 2. De Legib.) vni ho- mini duæ possunt esse patriæ, quarum na naturæ seu loci sit, altera ciuitatis seu iuris, quarum in hac vt maiore, illa contineatur. Quo- modo& Pythagoræ, tametsi ortu Tyrrhenus elset, Samus tamen pa- ria ciuitatis seu iuris fuit, indeq; frequentius appellatus est Samius, quàm Tyrrhenus. Et Herodotus nunc Halicarnassius vocatur, ab Halicarnasso vbi natus fuit, nunc Thurius, quòd postea Thurium migrarit, vbi& sepultus est in foro, vt modò dictum. Et diuersum est initium eius historiæ, quod citat Aristoteles 3. Rhetor. ab eo, kodie in editionibus Herodbti extat. In illo est OQelx, in hoc A- ue. 1 Huic autem, quod de duab. patrijs dixi, vicinum est illud, quod à doctissimo præceptore meo Hub. Giphanio in Oratione de Con- srantino M. Imp: obseruatum est aliquando, Imperatores Rom. olim duos numerare natales solere: Vnum ortus seu natinitatis seu mun⸗ di, alterum Imperij, quo scil. die id inibant: Quibus&tertium ad- dete possis natalem, Ecclesiæ. Sed hæc obiter. Ad rem redeamus.

Cum igitur omnibus, qui tum doctrinæ laude ac prudentiæ flo⸗

8

rebant, facilè Charondas antistaret, electus est à ciuibus suis, siue- Thurijs, siue Catanensib. siue etiam vtris que, legislator, qui Remp.

eorum optimis legibus atque institutis exornaret: de quibus paulo pòst dicam. Nunc illud admonendum videtur: Cum Legislatorum

duo sint genera, secundum Aristotelem 2. Polit. quarum alij Reip.

formæ A se ipsis descriptæ atque institutæ; alij verò ei, quam ab alijs

iam antè constitutam inuenerunt, Leges præscribant: ex posteriore

hoc genere Charondam, vt& Zaleucum, fuisse. Neque vero idcircdè minoris fieri debent hi nostri Legislatores, cum non minor sit virtus tueri& conseruare parta quàm quærere: Imò cum maiorem merea. tur laudem, qui subtiliter emendat. factum, eo qui primus aliquid

inuenit: vt Iustinianus loquitur.

Plura de Charondæ vita rebusque gestis reperire non potui, nisi quod Ælianus scribit in 3. Var. hist. ipsum, cum à Catanensibus malè gratis(yt fit) in exilium esset eiectus, Rheginensibus quoque

D