Druckschrift 
Platonis Cvm Aristotele In Vniversa Philosophia, Comparatio : Quæ hoc Commentario , in Alcinoi Institutionem ad eiusdem Platonis doctrinam,explicatur. / Avthore Iac. Carpentario, Claromontano Bellouaco ; Ad Illvstrissimvm Galliæ Cardinalem & Principem, Carolum Lotharingum.
Entstehung
Seite
809
Einzelbild herunterladen

36 1A C. CARPENTARII id conſequemur quod imprimis debemus expetere. Equidem in his variis temporum fluctibus, quibus noſtra ætas ſapius agitata, permultos memini cum quibus antea familiariter eram verſatus: qui cum à noſtra Religione, neſcio qua oc- caſione, lugenda ſanè& Reipublicæ funeſta, defeciſſent id ipſum quod ſentire cæperant,& propter quod nobis e- rant auerſi, apud omnes præ ſe ferebant: vita& factis te- ſtabantur: quamuis fortunæ mutationem æquo animo fe- rebãt, potius quam wenirent in vllam eorum ſacrorum, vel ceremoniarum communicationem à quibus animo abhor- rebant. Vis dicam liber? quod ſentio? E go, ita me Deusa- met, quoad per meam Religionem licuit, hos ſemper amauni ex animo: ſicut& illos multa magis, qui cum neſcio Juo- rum hominum witiis à nobis deféciſſent, poſtea temponius admoniti,quaſ poſtliminio reuerſi, noſtri eſſe cæperunt aper tius qudàm vnquam antea.

De horum nemine dubitatum eſ quam Religionem te- neret: ſed in hac id quiſque audiuit quod voluit, imd quol apud omnes ſibi maximè glorioſum exiſtimauit. At ſi qui eſent(vtinam verò omnino nulli) qui apud noſtros in Re- ligionis Romanæ formulam lin gua iurarent, animo ab ea- dem abhorrerent: ſacris noſtris& ſupplicationibus corpo- re adeſſent, contra eadem apud ſuos acriter concionaren- tar: mortuis paldm noſtro more Parentarent, pro eorum- demque purgatione Deo vota precéſq; funderent: domi ve- atque etiam ſi quando liceret, publicè(hriſtianam per-

ſuaſionem de eiuſmo di mortuorum purgatione Platonico-

rum fabulam nominarent: qui in ſaperioribus diſcordiu,