20 Gliſſnias de Rachitide.
cultates vago modo tranſeant à parte ad partes(à nullo quippe intellectu concipi poteſt accidentis de ſubjecto in ſubjectum migratio) ſed quod cum& in ſpiritu vita- li facultas vitalis à corde ad partes derive- tur, aut ſaltem ex aliquo motu cordis& arteriarum in partibus ipſis excitetur,& ſimiliter facultas animalis vel in,& cum ſpiritu animali per nervos deſcendat, vel motu aliquo nervorum in cerebro in partibus producatur. Utrovis modo id fiat, neeoe eſt fateamur aliquam alte- rationem ſive ex ſpiritibus dictis, ſive ex motibus in ipſam partem recipientem im- primi. Quæ alteratio ut hic conceditur eſ- ſe radix facultatis, ſeu vitalis, ſeu anima- lis in reſpectivis partibus, ita eſt conſtitu- tio mobilis; ſiquidem varie immutari, in- tendi& remitti poteſt ſine totius interitu; & eſt conſtitutio in qua conſiſtere poteſt vel ſanitas vel morbus, quandoquidem ubi illa alteratio partibus, quibus debetur, defecerit, aut alio modo quam oportet adminiſtrata fuerit, actio exinde læſa ne- ceſſario ſequetur; ſin recte perficiatur, in- tegra ſanitas ex parte iſtius conſtitutionis adeſſe dicitur. Cum ergo præter conſti- tutionem naturalem& inſitam duo gene- ra alterationum, alterum ab influxu cor- dis, alterum ab influxu cerebri in pluri- mis partibus inveniantur;& cum dictæ alterationes, quatenus ipſæ vel perfectio-
res ſunt, facultates in reſpectivis partibus
(ſal.
G (en o 3 hs
4
euril
1 erdodi
Wenaſt t anonuiſ a turones kur cke
rnbene ſLdhilo


