Druckschrift 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Svbtilitate Libri XXI / Ab authore plus quàm mille locis illustrati, nonnullis etiam cum additionibus. Addita insuper Apologia aduersus calumniatorem, qua uis horum librorum aperitur
Entstehung
Seite
546
Einzelbild herunterladen

546 DE DEO ETVNIVERSO b initio demonſtratum eſt: tum quia uapores æſtate ob aeris tenuitatem & illorum calorem ac ſubtilitatem& Solis uim altius attolluntur. In grandine autem compreſsionem fieri neceſſe eſt, ut cogatur in glaciem. Fit autem quandoq; tantæ magnitudinis, ut ingentibus lapidib. æque- tur,& iumenta occidat,& domos diruat. Cõmune eſt autem arborum fructus ac ſegetes confringere, excutere, atq́; proſtrare. Sed grandinem abſq; uentis generari eſt impoſsibile: nam ſi aer tenuis eſt, non eſt frigi- dus, quare gelaſcere non poteſt uapor, ſi craſſus abſq; uentis cogi nõ po teſt. Ad grandinem autem& cogi uaporem ne nix fiat aut pruina,& ge laſcere ne aqua ac pluuia, neceſſe eſt. Quamobrem nix& grando ſimul uix fieri queunt. Vtraq; autem pluuiæ copulari poteſt, quoniam quod non congelatur& cogitur, pluuia fit, non grando: quodcogitur dum aer tenuior eſt quàm ut omnem prohibeat contractionẽ, niui ut pluuia ſociatur. Manifeſtũ eſt igitur& cum niue& cum grandine frigora ma xima fieri: ſicut hyeme cùm pluit, teporem: aliter enim nix fieret.

At dices quõnam pacto in montium cacuminibus nix fiet,& quo- modo ea erunt frigidiſsima, cum ibi à monte reflexio fiat? Sed nil mi- rum eſt in ipſo cacumine montis frigus maximum eſſe, quia cumaer na tura ſit frigidiſsimus, etiam locus ex quo radij reflectũtur inæqualis eſt, ut non ad eundem locum reflectantur. Eſtetiam anguſtus,& ideo par- ua fit reffexio: tum uerò per ſe natura frigidus, quoniam lapideus, pars etiam montis in umbra poſita:& quod maximum eſt, partes cacumini n uicinæ, quoniam ab imo uallium& à plano terræ plurimum diſtant, i- deo ſunt frigidiſsimę. Flantibus igitur uentis cum aer per æquidiſtantia feratur, montium cacumina mirum in modũ refrigerari neceſſe eſt: hoc aũt in problematib. A nobis oſtenſum eſt. At cum nebulæ altius à iugo

montis attollant᷑, licet àterra non plus M. paſſuũ eleuent᷑, quia tamen

à iugo montis, hinc fit ut à plano terræ longeè plus diſtent nebulæ: ut ſi mons quinq; N. paſſuum aſcendat, nebulæ ad vij. millia paſſuũ quan-

doque à plano terræ fermè diſtent. Tum uerò fiunt niues ob nimiamal titudinem nebularũ, in hyeme etiam tepida, aut grando in æſtate. Com

mune enim eſt niuibus, grandini, nimbis, duobus modis fieri: aut ibi- dem eleuato uapore, aut alibi, atque eo per uentos translato. Verùm grando ubicunq; fiat non abſq; uento fit:plerunq; autem pluribus in-

uicem pugnantibus uentis. b

Aqua autem difficillimè altius aſcẽdit, tum quia cogeretur, tum quia grauis ſpontè deſcendit, ſi nõ impetu uentorum contineatur. Sed gran dini contingit, quia non ſit niſi cogatur, ut ſono nolarum perſæpe diſsi-

petur. Aer enim altius cum impetu exiguo delatus, prohibet cogi uapo rem. Cum autem coguntur, deſcẽdunt impetu grauitatis& uentorum: parte autem qua aerem ſcindunt, fiunt planiores atque candidiores, un de tonſuram habere uidentur, uulgusq́; ignauum ob id putat cecidiſſe ſacerdotum præcantationibus, Cum uerò uapor accenſus magna uila- cerat

—