Teil eines Werkes 
3 (1619)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

,²

1014 De bapiſmo Diſput. EA.9

. Docent veròè Proteſtãtes, Eleemoſynas habete promiſſiones bonorum temporalium,& ſpiritualium, Luc. 6. y. 36.38. Heb. 6. y. 10. ſa. (8. v. 9. Luq. 14. y. 14. Proy. 3. v. 10. Pſ. 45. v. 2. 3. 4. Pſ.II2. y.5. 7. Sr. 29. v..lg. Non autẽ nituntur illæ dignitate ipſius operis; Sed gratià Dei perChri. ſtum acquiſita, Rom. 3. v. 24. c. 11.y. 6. Eph. 2. v. 8. I4c. 17. y. FO. I. Pet.3.v. 8. Itaque propter Chriſtum ejuſmodi opus miſericordiæ recompenſatur, Rom. 14. v. 23. Heb. I1. v. 4.6. Matth. 10.v. 41. 42. Mar. 10.v.z 0. Non autem merentur Eleemoſynæ vitam æternam; Nam ſolus Chriſtus fuis ope- ribus, vità ſanctà,& morte dura ſatisfecit pro peccatis noſtris,&prome- ruit vitam æternam. Ergo nemo eam meretur eleemoſynis, idque co⸗ pPiofiùs oſtendimus alibi, videatur etiam pag. 610.

33. Inquis, Chriſtum mandaſſe, ut omnia vendamus,& eleemoſynas demus, Luc. 12.v. 33.

54. Reſp. I. Dei non eſt voluntas ut ſic benefaciamus aliis, ut nobis ſit afflictio, z. Cor. 8. v. i 4. Proy. 5.v. 6. Luc. 3. v. II. 2. Præceptumiigi- tur illud Chriſti intelligendum eſt non abſolutè, ſed comparatèhoc ſenſu, quod quilibet Chriſtianus debet potius omnia ſua bona impen- dere, quàm ut permittat, ut pPauper frater fame miſerè intereat, 2. Cor.9. y. 9. Pſal. 112. v. 9.

S5. Quaread eleemoſynas excitemur non ſolum remuneratio- nis intuitu, quod eſt mercenariorum; ſedi. ex Dei amore, qui manda- vit, ut opem feramus indigenti;& panem frangamus eſurienti. 2. Ex amore proximi, qui indiget.

56. Datur quidem vita æterna ſecundum opera miſericordiæ, tan quam fidei teſtimonium, ſed non propterilla: Redempti enim ſu- mus non caducis rebus auro, vel argento, ſed pretioſo ſanguine agm immaculati Chriſti: Demus autem o peram, ut Eleemoſynas velut om- nia noſtra opera referamus ad Dei gloriam, qui ut eſt finis omniuma- ctionum humanarum, ita etiam harum Diſputationum, in quibus erro- res Pontificiorũ ordine enumeravimus, modeſtè ex Scri ptura refutavi- mus, mutuiſq; collationib. per hoc ſeſquianni Ipatium examinavimus.

Quc irrepſere vitia typographica benevolus lector pro ſus candore cottiget. Finimus precatione hac Prudentii.

Tibi Chriſte ſit cum Patre, Gratiarum allio, Hagioq́, pneumate Regnum aternalitar Hymnus, melos, laus, perennis, Særuslorum ſeculis. Honor, virtus, Victoria E I N I1 SA

INDEX