Teil eines Werkes 
2 (1618)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

2 4 +

1

b Diſputatio XII. 71 Deum, charitas in pioximum: Sancta enim primorum parentum e-

rat voluntas.

76. Quſtio quarta: Vtrusn juſtitia originalu fuerit donum na- turale, ſeu concreata hominis proprietas; An verò donum quoddam ſupernatu- rale,& extrinſecùsadditutnmm

77. Reſp. De propoſirã illà quæſtione ſuam,& ſuorum opi- nioneri his tradit verbis Bellarminus, cap. 5. Nos exiſtimamus rectitudi-

uem illam etlam partu inferioris, fuiſſe donum ſupernaturale,& quidem per

ſe, non per accidens. Ita, ut neque ex naturæ principiis fluxerit, neque potuerit fluere. Et quia donum illud ſupernaturale erat, eo remoto, natura humana fi- bi relicta pugnam illam experiri cæpit partis inferioris cum ſuperiore, quæ na- turalis futura erat, i eſt, ex conditione materiæ ſerutura, niſi Deus juſtitia do- num homini addidiſſet.

78. Propoſitionem igitur hanc proponit pag. Jj. Rectitudo illa, tum qua Adam creatu fuit,& ſine qua poſt ejus layſum homines omnes na-

ſcuntur, donum ſupernaturale fuit.

79. Illuſtrant hane communem ſuam opinionem Pontificii

quibuſdam ſimilitudinibus, comparantes juſtitiam originalem I. cum

peſte, qua oblata, homo quidem nudus relinquitur, ſed naturalia ipſi- us omnia integra relin quuntur. z. Cum Sammſonus fortitadine quæ ſuper- naturaliter accepta, crinibus pfæſciſſis, fuit amiſſa natu ralibus perma- nentibus integtis. 3. Cum virginis ſerto capiti impoſito,& ab coablato, virgine permanente, quod erat antè, 4. Cum antidoto venenum repri- mente, licèt extra hominis naturam exiſtat.

80. Pompossè illaà Bellarmino& aliis Papicolis quidem dicun- tur, ſed probò à proteſtantibus examinata; facilè evaneſcunt, quo- rum conſtans& ex ſcripturæ fontibus derivata eſt ſententia, juſtitiam primam dici connaturalem, non quaſi naturam conſtituerit ſed quia ei arcte inheſerit, eam perfeceri,& ad poſterospropagari naturaliter debuerit.

81. Confirmamus ſententiam illam Primd ab hominis ad ima- ginem Dei creatione: Nullum concreatum eſt rei creatæ advenritium, extrinſecum,& connaturale. Seu: omne concreatum eſt connatu- rale. Arqui imago Dei in homine, animæ virium rectitudo, integri- tas arque juſtitia originalis homini primo erat conereata. E. erat ipſi connaturalis& intrinſeca, non leve quoddam otnamentum extrin-

ſecum. Major ſuà lucet luce. Nam i. quod corporibus& animali- Ceccc 3 bus eſt