Teil eines Werkes 
2 (1618)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1 Ganci Sr gerioden 12 dcompere

m jnm A

uliranon 1

1— 7 N aetadlal nt

1

Dißputatio XXVII. 505 pag. 200 allegat Nicephorum referentem ib.2. Hiſton. Cap.3 x Epodio, Chri-

ſtum manihus ſuis baptiaſſe Vetrum. Et tandem addit, valde pium, Gcre⸗

dibileeſſe, Chriſtum ante Apoſtolos baptizaſſe virginem manibus ſuis.

44. Opponimus veròô nos aſſertioni huic authoritatem Scripturæ, Johan. 4.v. i. z. 3. Vt ergò cognovit Jeſus, quod audiſſent Phariſæi, Jeſum plures diſcipulos facere,& baptiæare, quàm Johannes( etſi Jeſus ipſe non bapticabat, ſed diſcipuli ejus) reliquit Judaam,& abiit rurſus in Ga- lileam. 45. Hic verbis poſterioribus expreſsè negatur„Chriſtum ba- ptizaſſe. Simpliciter igitur id credimus. Quod autem in prioribus dicitur verbis baptizare,& diſcipulos facere, id lano intelligendum eſt ſenſu: Priori enim per poſterius derogatur,& poſterius limitat prius. Baptizat igitur Chriſtus non adminiſtrando,& aquà ſuis manibus a- ſpergendo; Sed inſtituendo,& virtutem conferendo: Baptizat non ut miniſter; Sedut author. Docet id Auguſtinus tract.. 13.15. in Johan. Diſcipulis enim Chriſti baptizantibus, Chriſtus dicitur baptizaſſe, quia illi ut miniſtri, hic ut author Sacramenti. Illi tingebant, hic mundabat.

46. Quſtio quarta: An Baptiſmus Jobannis fuerit idem ſpecie Sa- cramentum cum Baptiſmo Chriſti,& an eandem habuerit eſicaciam. 1. 47. Reſp. Concilium Tridentinum dicit eſs.7. Can.I. Si quis 3 Aixerit, Baptiſmum Johannis habuiſſe eandem vim cum Baptiſino Chriſtiana- b

thema ſit, Bellarminus Canonem hunc propugnans tres pro ponit pro-

poſitiones in lib. de Bap. c. 20. 21. 22. Prima eſt: Baptiſmus Johannis non fuit Sacramentum idem cum Baptiſmmo Chriſti. Secunda: Baptiſmus Jo- hannis non babuit eandem vim,& eficaciam, quamn habet Baptiſmus Chriſti. Tertia: Poſt Baptiſmum Johannis neceſſariꝰ percipiendus erat Chriſti Baptiſ mus. Lombardus lib. 4. Diſt. 2. lit. D. ſcribit: Johannes ſola corpora ablue- bat, Apeccatis verd non mundabat. Baptiſimus Johannis erat in Pœnitentiam, non in remißionem. Baptiſmus verò Chriſti in remißionem.

48. Docent verò Proteſtantes, Bap iſmum eſſe non niſi u- num, nempe unius Dei primi authoris, qui non redditur diverſus ex diverfitate Miniſtrorum, quia illi non ſuo, ſed Dei nomine Sacra- meutumillud adminiſtrant. Proinde Baptiſmum Johannis eſſe ſpe-

cie eundem cum Baptiſmo Chriſti. Nam, Quæcunq;habent eandem definitionem eſſentialem, illã nõ differunt eflentià. Atqui Baptiſmus Chriſti& Johannis habent eandem definitionem eſſentialem. Ergo.

1 XXX Velz

2.