Druckschrift 
Thomæ Bartholini Anatome Ex omnium Veterum Recentiorumque Observationibus, Inprimis Institutionibus b.m. Parentis Caspari Bartholini : Cum Iconibus novis & Indicibus.
Seite
804
Einzelbild herunterladen

3⁰4 JoH. WAL EUS DE MorUSANCG.

petu quodam, ut ad pulſum efficiendum foret neceſſe, ſed

leni motu& ſtillando. Ut ſenſus nullum validum motum

. ſanguinis niſi in cordis conſtrictione queat animadvertere-

Et à fingu- Per venas autem ſanguinem ad cor tantum volunt redire, e, vene un quod impulſus ad partes ſanguis, ut aqua cornu infuſa, re- Hua 9 gurgitet ſurſum, atque ita ad cor referatur. Verum jam in- cor reqire. dicia dedi, aut trahi, aut à ſingulis venarum partibus ſangui- nem propelli: præter quæ& hæc habeo; quod exempto è

corpore corde, motus tamen ſanguinis, iſque ſatis celer, in

venis videatur. Et ſi vena ulla, etiam lactea, duobus locis li- getur, laxata ea ſola ligatura quæ cordi propinquior eſt, dum partes adhuc calent, ſemper chylus ad hepar, ſanguis ad cor movebitur: qui nec à corde per arterias, nec ab inteſtinis per lacteas, objecto potuit obice propelli: nec fluiditate ſua potius ſurſum quam deorſum moveretur.

Hoe motu Sed abſolvamus reliqua quæ priores objiciunt: putant ſi

vens G& jta rapide ſanguis moveretur, venas& arterias commode

Arteriæ 2.. 3. poſſan 3l non poſſe nutriri. At canis ſitim ſedare poteſt è Nilo bibens pvin,& fugiens; hic autem partes ad rivum morantur:& quid-

quid è ſfanguine traxere in ſuam ſubſtantiam recondunt, ne à transfluxu humoris eluatur. Ee Sangui; Sanguini quoque non putant hunc motum plane utilem wen ven- eſſe. Eum enim, quia calorè nativo abundat, reſpiratione, 3 tranſpirationeque ventilatur, ſatis poſſe conſervari. Amplius tamen eum ventilari certum eſt, ſi celeriter moveatur, mi- nimæque etiam ejus particulæ eo motu agitentur, ita lacu- ſtris aqua, etiamſi moveatur leniter,& ſuperna parte flabel- lum admittat, corrumpitur tamen, interea dum undique agitata flumina manere ſaluberrima deprehenduntur.

Hæc ea ſunt Præſtantiſſime Bartholine, quæ prioribus ad- jicienda eſſe videbantur, quo ſatisfieret illis, qui novam reci- pere opinionem non poſſunt, in qua obſcuritatis aliquid aut

difficultatis obſervant: quibus ſæpe nec animum nec tem- pus eſt, penitius in eam exactiuſque inquirendi. Verum meo Judicio neganda non ſunt manifeſta, etiamſi ſolvere non poſſemus quæ ſunt difficilia.

De verbis autem cavilliſve cum nemine unquam libuit

altercari. Plurima egregiaque ſunt, quibus illud impendi tempus poſſit, quod& ſæpe non ſuppetit neceſſariis. Quæ- renti quoque deriſori ſcientiam ipſa ſeſe abſcondit, ſed ſtu- dioſo veritatis obviam venit& ſe præbet conſpiciendam. Vale Doctiſſime Bartholine, ex Academia Batava Leydenſi. Kalend. Decembris. clo lo cxx. 5

FINILS.

un,