Druckschrift 
Thomæ Bartholini Anatome Ex omnium Veterum Recentiorumque Observationibus, Inprimis Institutionibus b.m. Parentis Caspari Bartholini : Cum Iconibus novis & Indicibus.
Seite
798
Einzelbild herunterladen

798 Jounu. WaL A& US.

ſentericis cœliaciſque venas meſentericas ſplenicaſque in-

trare, per quas in hepar ferantur: ita& aliæ venæ accipere ſanguinem ab arteriis poſſent, quem in partem abarteriis re- motiorem poſſent deferre. Nulla tamen corporis pars juſtæ

moliseſt, in qua Anatomici conſpicuas arterias non& vere agnoſcant. Et infinitæ adhuc illos latuere, quod minimæ ar-

teriæ per carnes diſperſæ unicam tantum tunicam ut venæ

habeant. Imo ini pſo hepate, tot rami arteriæ cœliacæ ſunt,

quot ſunt rami venæ portæ,& totidem quoque ſunt rami

ductus cholidochi, quæ omnia hactenus ab Anatomicis pro

venis portæ habitæ ſunt, quod communi tunicæ tria illa va-

ſorum genera in hepate includantur. Saltem nemo pleuræ

arterias denegabit qui vivi animalis thoracem unquam vi-

dit aperiri; ſolet enim dum diſſecatur is, è pleuræ arteriis

fanguis exilire.

Porro probant ex arteriis ſanguinem venas non intrare,

quod ligato brachio ita tamen ut pulſent arteriæ, infra liga-

Srachrum turam brachium in immenſam molem non diſtendatur; in quare ali- eam autem molem videtur diſtendi debere, ſi ob ligaturam quæado n nihil ad majores venas poſſit refluere,& ſingulis conſtrictio-

immenſam nibus aliquid in venas inferiores arteriæ propellant: quales

quancdlo non intume ſcatꝰ?

arteriæ conſtrictiones plures una hora quam ter mille ob- euntur. Verum enimvero fieri poteſt in illam molem bra- chium ligatum non intumeſcere; quod venæ prorſus non ſint occluſæ,& ſub ligatura per aliquos cuniculos latebraſve ſanguis ad majores venas poſſit remeare: ut faſcia repellente conſtrictam admodum partem ad plures menſes annoſve nutriri tamen à transfluente ſanguine videmus, fieri quoq; poteſt tam parum ſanguinis per arterias ligati brachii im- pelli, quod non niſi longiori tempore id admodum queat diſtendere, is enim tantum impellitur ſanguis, diſtentis à plenitudine venis, qui in arteriis à ligatura uſque ad manum eſt: qui enim ſupra ligaturam eſt per anaſtomoſesliberas melius poteſt venas intrare, imo fieri poſſet cum diſtentæ venæ non amplius ſanguinem in ſe pelli ab arteriis permit- tant, ſiſti arteriarum pulſum, aut ſanguinem ſurſum regur- gitare,& per anaſtomoſes ſupra ligaturam venas intrare: qua- le quid nos in Anate vidiſſe retulimus. Nifi aliquid horum eveniat, à ligatura intumeſcet prorſus brachium,& calidi innati à copia impulſi ſanguinis ſuffocatio ſequetur. Sæpe enim mihi aliiſque ſupra carpum brachium ligavi,& vidi venas ſemper diſtendi, intumeſcere aliquantulum carnem& rubere, Arterias ſæpiſſime, non tamen ſemper, ſenſim mino- rem pulſum edidiſſe, imo& aliquando intermiſiſſe; mox li- gata