2½
4 —— — 6
10 DE POENA —,—— non prohibet, quo minus in L. Iul. de adulteris promiſcue& indifferenter ſumatur ſtuprum& adulterium; vid. aE. I.. T. 101. de V. 8., de quo infra pluribus. Vti igitur ſtuprum differt ab adulterio; ita etiam a ſcortatione, qua inſignitur concubitus cum meretrice, vel alias vulgari femina, e. g. ancilla; v. infra. Addendum eſt, dupliciter diuidi ſtuprum, nempe in voluntariam, vbi vtriusque adeſt voluntas,& in opiolentum, quod cum vi in renitentem committitur; de prio- ri hac diſſertatione acturus ſum; poſterius, quiꝑpe ad L. Iul,
de vi publica pertinens, ſuo loco relicturus. F. III.
Rempublicam Ebraeorum primo contueri liceat, in qua Lex Mofaica iubet, vt, qui pellexerit virginem, eamque flupret, dotet ſibi in vxorem, vid. Evod, c. 22. v. 16. 17. modo pater puellae in nuptias conſentiat, vid. Rottinger. Ius Ebraeor. p. 67. Conſenſus enim facit matrimonium. Qui, quanquam non verbis, tamen facto declaratus eſt; vid. Sel. denus de Jur. Nat.& Gent. ſecundum diſciplinam Ebraeorum L. J. c. 4. Quare conſequens erat, vt matrimonium, re ipſa ini- tum, rite& ſecundum mores conſuetos ſtuprator celebra- ret. Caue igitur credas, dotationem fuiſſe poenam. Mos e- nim erat, cum apud plerosque populos orientales, tum ma- xime Ebraeos, vt viri feminas ſibi quaſi emerent. Id patet exemplo Sichemi, Dinam depereuntis, cuius pater magnam pro illa dotem offert, Genueſ. 54. v. 12. Ceric. ad 6. l. Iacob, eum nummos non haberet, miniſteria per ſeptem annos, an- tequam Kahele potiretur, exhibere cogebatur, quod late probauit Mcol. Hieromm. Gundling. de emt. vxor. c. I. J. 5. Vnde apparet, cur legibus Moſaicis conſtitutum fuerit, vt dotet?
——


