Druckschrift 
Dissertationem Inavgvralem De Poena Stupri, Divina Facente Gratia Ex Decreto Et Auctoritate Pro Svmmis in Vtroqve Ivre Honoribvs Et Privilegiis Doctoralibvs Rite Obtinendis : Magnif. Et Excell. Academiae Procervm Examini / Svbmittet Io. Christophorvs Balser, Giessensis Hassvs
Seite
6
Einzelbild herunterladen

6 5 Pos quiritur, vt ea rite educetur, efformeturque membrum ſo⸗ cietati idoneum, quod vel in ipjſa propagationis idea latet. Ea enim non eſt intentio Creatoris, vt tantum procreetur ſuboles ac extinguatur libido; quandoquidem proles abs. que educatione ſubſiſtere non poteſt; cur autem matri re- Unquatur id onus? ratio non adparet. Is profecto pacem turbat externam, qui partum in lucem editum fato relin- quit, exſpectaturus, num fortuito acioleſcat, ac rationem ex- colat. Miferrimus namque ac infeliciſſimus humani generis ſtatus neceffario ſequitur, quando nulla educationis habebitur ratio, nec partus ad mores ſaniores componetur. Quibus conſequens eſt, rationem praecipere, vt ſocietatem ad propa- gandum genus humanum ineant mortales, conf. Strauch. de Zur. natural.& ciuil conuenientia d. I7. 17. exſtat in opuſé. iun- Cim editis P. 4. aiſſ Dices: vt ſuboles educetur, non re-

8. MeAmnn

quiri neceſſario, vt perpetuaſit iſta ſocietas, ſed tantum ad

id duret tempus, vsque dum ſibi proſpicere poſſit ipſe par- tus? Neque id conuenit ſocietati; praeterquam enim, quod perpetuum praeualeat diuturno, vt loquitur Gundling. Iu- rivprud. Nat. c. 25.§. 12.; apparet, coniugium amore con- trahi,& amicitiae eximiae exemplum eſſe, quam absque graui cauſſa rumpere iniuſtum eſt. Et ne eandem ad tem- pus ineant paciſcentes, ratio vetat,& externae pacis conſer- uatio exigit: vid. Gaunalling. alleg. oc. TZhummig. Inſlitut. Philaſ. W'olff.§. 29. add. Pufendorſf. de Iure Nat.& Gent. L 5. c. 1. J. 20. Putat quidem Hn. Treuer. ad Dufendorjf. L. 2. c, 2.. 16. cum pactum ad tempus iniri poſſit,& tota ma- trimonii natura in pacto de propagatione conſiſtat, ita& ad tempus durare poſſe, iſtam ſocietatem: ſed propagatio

ponit