Druckschrift 
Commentarius In Epistolam Pauli Apostoli Ad Galatas Brevi Et Perspicua Paraphrasi Et Locorum Communium expositione conscriptus, & ante annos quindecim in Academia Marpurgensi propositus / a Johanne Winckelmanno SS. Theologiæ Doctore, Professore, & Ecclesiaste
Seite
260
Einzelbild herunterladen

260 Commintarius in Epiff. cunt. Qui vero ſeminat in ſpiritum, id eſt, qui- cunq; alendis miniſtris verbi ſtudia& opes impendit, ut perillos ſermo Dei currat, uf inde in fide& pietate ædificentur, ut theſau ros ſpirituales ſibi cõparent, ac in Dominm divites ſint, hi ex ſpiritu, id eſt, ex prædicatio ne&auditu verbi per fidem metent vità ater- nam. Eſt enim verbum Dei, per quod ſalu mur, eAct. I1. Et hoc ſenſu etiam ſpirituala dicuntur prædicatio Evangelii,& quæ inde ad homines redeunt bona, I. Cor. 9.

Porrò hoc loco Pontificii dupliciter abu- tuntur. Primùm enim illa verba. Qui ſemina in carnem ſuam,ex carne metet corruptionem, ad confirmationem impuri cœlibatus Sacer dotum detorquent. Quaſi verò Apoſtolus ordinationem divinam conjugii ita defor- mare velit, tanquam opus carnale, cujusfru- ctus ſit interitus, cùm potius Sp. S. conju- gium velit eſſe honorabile inter omnes,& cubile impollutum, Hebr. 13, Loquituraw- tem Paulus hic de operibus& ſtudiis carna- libus, cum voluntate Dei pugnantibus.

Deinde illis verbis: Qui ſeminat in ſpiri- ritum, e; ſpiritu metet vitam æteruam, utuntur ad ſtabiliendum errorem ſuum de merito bonorum operum, contendentes bonao- pera promereri vitam æternam. Veruͤmſi hic locus ſecundùm intentionem Apoſtob de fovendo miniſterio Eccleſiaſtico intell

gatul,