Fontibus adde lacus,& ſtagna virentia muſco, Innumero quorum piſce natantur aquæ. Labitur obliquis hic flexibus Odera, cuius Altera lenæo palmite ripa viret: Frondibus vmbroſæ prætexitur altera ſyluæ: Vtraq; montanis vndiqʒ cincta iugis. Odera, quo nullus piſcoſior irrigat amnis Teutona Vandalico rura propinqua ſolo: Perſpicua ſub cuius aqua, vitreoq; profundo Humida formoſæ Naiades antra tenent. Quid molles referam viridanti gramine campos? Florida qui certant vallibus Enna tuis? Hic iuuat æſtiuum captare ſub arbore frigus, Igneus Erigones cum canis vrit agros: Et volucrum dulces audire per auia cantus, Pulſa quibus moœeſti cura doloris abit. Floribus hic texunt operoſæ ſerta Napęæ: Hic agitant Satyri læta per arua choros. Vrbs quoqʒ diues opum:varias huc aduena merces Sulcato æratis puppibus amne vehit. Accedit populi cultus, non qualis ab arcton Eſſe, ſed Italica qualis in vrbe, ſolet. Incola nec ſimiles habitat magalibus ædes: Magnificę oſtentant ardua tecta domus, Quarum ſumma gerunt tales faſtigia pinnas, uales magnorum priſca theatra ducum. Hectorei vero poſuerunt mœnia Franci: A quibus vrbs clarum nomen adepta tenet. Ergo quod hic dulc. frondent iuga conſita baccho, Lætaq; fontanis arua rigantur aquis:
Vrbſq;
Vtbsc 0 (ratic
Priuol ( Incly Ipſet j 1 Soluit 1 Nonr A Ianun A Hæc L Nob — Babtic
Denic
4 Pauri R Autce
1 e


