Druckschrift 
De Nvptiis Inclyti Regis Poloniae Sigismvndi Avgvsti, Et Eyssae Cęsaris Ferdinandi filię, carmen Georgij Sabini, continens pręcipuas omnium Polonicorum Regum historias : Ecloga De Gallo ad Ticinum capto, & aliquot elegię, eiusdem Sabini
Einzelbild herunterladen

his honeſtis certaminibus veſtris, gratia vobis a reliquo Chriſtiano orbe debetur:qui vtinam tandem,& veſtro & commu ni periculo, affici ſe oſtẽdat:& ſocia arma iun/ gat. Nos quidem grata voce prædicare merita veſtra de cet. Quare libẽter huic carmini gratulatorio has res in/ texui, quod auſpicio tui nominis duxi edendum eſſe: quia ſæpe humaniſſimas ſignificationes dediſti tuæ erga me beneuolẽtiæ, pro qua viciſſim hoc teſtimonium mei in te ſtudij extare debet: tum propterea quod vnus om/ nium de literis boniſq; artibus optime mereris. nam ad excolenda earũ ſtudia, ſolum hortaris ingenuos ado- leſcentes, ſed etiam pręmijs inuitas, tuaq; liberalitate in publicis gymnaſijs foues: quo nihil poteſt a te fieri præ- clarius. His de cauſis ſcriptum hoc qualecũq; in tuo no/ mine apparet: quod ſi, vt ſpero, tibi erit gratũ, viriſq; doctis non improbabitur:peto a te vt inclyto Regi Sigiſmundo Auguſto exhibeas/ meq; ei cõmen des, precantem ex animo,& ipſi,& vniuerſo regno Polonię, ac Reipub: Chriſtianę ſalu tarẽ tranquillitatẽ. Vale Menſe Aprili Anno. M. D. XLIII. Francofordiæ ad Oderam.

2

Dulci Nunc Cõcep Granq Gaudi Atriasc SVost Sepe c Aſpira ko lüu dm hrg0 Mom Ipſe ſec anbale 8 mechl Fnn Paaſo

Lamate

ſ d

emari cete