Druckschrift 
D. Stanislai Hosii S. R. E. Titvli Sancti Clementis Presbyteri, Cardinalis, Et Episcopi Varmiensis ... Opera Omnia : ... Opera Haec Nvnc Novissime Ab ipso Auctore diligenter recognita: Confeßionis opus plusquam quadraginta foliis auctum / denuo solerti cura & diligentia, D. Doctoris Henrici Dunghaei Canonici Antuerpiensis edita
Seite
21v
Einzelbild herunterladen

Cap. 24.

Theodoſius. Acl concilium legatus Theodo- hii cur miſſus.

Ackonr I. Fynodi Chalce⸗ dozenſi- 5.

Martianzs.

Cap. ze

Conſtantinus⸗

In conciliis ludi- ces de ſidei cauſa

non iudicant, G& cur interſins.

Aione 10⸗

—

———Oʒ⁵——⸗—y—

—,———y—————————]⁰——

DE CONCIL I0

gauiſus quidem eſt, verùm tantuùm ipſe ſibi non permiſit, vt eos ad com munionem recipe- ret in iudicium,& cognitionem eorum, quibus ſecundum Eccleſiæ legem de huiuſmodi cognoſcendi poteſtas erat cõcredita. Mittit igitur ad Epiſcopos Hieroſolymis tum temporis congregatos. Ex quibus verbis manifeſtè conſtat, quòd ſecundum Eccleſiæ legem de rebus fidei non licebat aliis cognoſcere: præter Epiſcopos.—

Interfuit Conſtantinopolitanæ Synodo I heodoſius. Nunquid ſubſcripſitẽ Solos Epiſco⸗ pos centum quinquaginta ſubſcripfiſſe legimus. Tertiæ Synodo, quæ fuit Epheſi habita ‚du- centorum Epiſcoporum, non quidem interfuit Imperator, ſed miſit loco ſuo Candidianum. Scribit autem ipſe ad Synodum, qua cum poteſtare miſerit, his verbis: Deputatus eſt, inquit, Candidianus magnificentisſimus comes ſtrenuorum domeſticorum trãfire vſq; ad ſanctiſ⸗ ſimam Synodum veſtram,& in nullo quidem quæ faciendæ ſunt de piis dogmatibus quæ- ſtiones communicare: Illicitum nanq; eſt eum, qui non fit ex ordine ſanctisſimorum Fpiſco porum Eccleſiaſticis immiſceri tractatibus. Ac miſerat idem ad eam, quæ iterum fuit Epheſi congregata, Synodum, quæ tamen inter approbatas non numeratur, Elpidium Comitem& Eulogium Tribunum, non vt de cauſa fidei iudicarent, ſed valentes, inquit, noſtris iusſioni- bus miniſtrare de his, quæ in Epheſo à ſancta Synodo fuerint conſtituta,& nullum fieri tu- multum permittere: Sed& ſi quem videritis conturbationibus& tumultui ſtudentem ad læſionẽ ſanctæ fidei, hunc cuſtodiæ mancipare. In quam ſententiam etiam ad Proclum Aſiæ Proconſulem ſcripta eiuſdem Imperaroris extat epiſtola.

Interfint Chalcedonéſi Martianus, ſed à legatis Leonis Papę petitus, vt ſui præſentiã præ- ſtaret Concilio, quòd ipſo abſente, ſe ad Conciliũ nõ occurſuros dicerent, ſicut in Breuiario ſuo teſtatur Liberatus. Quam autè ad rem interfuit? Narrat hoc ipſe dicẽs: Ad cõfirmandam fidem, non ad oſtendendam virtutẽ, vt nunc per hanc ſanctam Synodũ depoſita nebula, quę nunc in his paucis annis ex prauitate quorundam& auaritia viſa eſt exoriri, ſemper ſeruètur quæ ſtatuta ſunt. Sexcẽtos triginta Epiſcopos ſubſcripſiſſe legimus, Martianum ſubſcripſiſſe nõ legimus. In quinta, quæ eſt Conſtantinopolitana ſecunda, non interfuit quide Imperator ĩpſe: verum Theodorũ Sileuciarũ cum literis miſit ad Synodũ ſcriptis, quæ, poſteaquã lectæ fuerũt per Stephanũ Epiſcopũ Raphiæ, dixerũt Epiſcopi: Theodorus vir magnificus exeat, cùm ſatisfecit piisfimi Imperatoris iusſioni. Soli centum ſexaginraquinq; Epiſcopi& ſen- tentias dixerunt,& ſiibſcripſerunt. In hunc modum Eutichius miſericordia Dei Epiſcopus Conſtantinopoleos, decreui& ſubſcripſi. Qua forma etiam ſubſcripſerunt omnes alij, Vigi- lius Pontifex præſens tunc aderat Conſtantinopoli. Sed quanuis& à Patribus,& ab Impe- ratore fuerit inuitatus, nec ipſe tamè venit, nec miſit ſuo nomine quenquam. Nihilominus recitatæ ſunt epiſtolæ quæda Vigilij ad Ruſticũ& Sebaſtianũ,& ad Valentinianũ,& Aure- lianũ Epiſcopos, quarum auctoritatem ſe ſecutos Patres oſtenderunt in his condemnandis, quos anathema pronumciauerant, vt ne quid præter ſententiam eius feciſſe viderentur.

In ſexta, quæ fuit Conſtantinopplitana tertia,& Imperator Conſtantinus interfuit,& multi cum eo viri illuſtres, qui etiam glorioſisſimi Iudices vocantur, itidem vt in Chalcedo- nenſi Synodo fuerant vocati. Sed nec Imperator, nec quiſquam eorum, qui vocantur Iudi- ces, hoc ſibi arrogauit, vt de fidei cauſa iudicaret. Sicut autem in Chalcedonenſi, ita in hac ſe- xta Synodo Conſtantinopolitana non aliam ob rem& Imperatorem& Iudices iſtos inter- fuiſſe liquet, quàm vt ordine omnia agi procurarent, ne quid per vim aut per tumultũ fie- ret, vt libera cuiq; poteſtas dicendi daretur. Si quid per vim aut tumultum factum eſſet, de eo cognoſcerent, ac de ſontibus pœnas debitas ſumerent. Atq; ad hanc, non ad aliam rem Iudices cõſtituti fuiſſe videntur, quod ex actis vtriuſq́; Synodi,& quartæ Chalcedonenſis, & ſextæ Conſtantinopolitanæ videre licet. Quid enim aliud ibi Iudices, aut etiam Impe- rator ipſe, quam legi preces, quæ acta eſſent recitari, authentica monumenta proferri, ad ob- iecta reſponderi, ſi qui cupiebant audiri, eos intromitti mandabant: vociferationes prohibe- bant, ſi qua vis illata, fi quid per tumultum factum eſſet, cognoſcebant: vbi de fide ageba- tur, Synodo iudicium permittebant. Quod vel illa verba indicant in actione prima Chal- cedonenſi, vbi Iudices& Senatus dixerunt. Dicat ſancta Synodus, ſi canonicis epiſtolis ſanctæ memoriæ Cyrilli conſonat interloquutio Euſtathij reuerendi Epiſcopi. Et in octa- ua actione iidem Iudices. Omnis iam dubitatio de Theodoreto reuerendo eſt ſoluta, quip- pPé& Neſtorium coram nobis anathematizauit,& à ſanctisſimo Leone ſuſceptus eſt,& definitonem fidei ſiiſcepit,& epiſtolæ ſanctisſimi Leonis ſubſcripfit. Deeſt igitur vt ſen- tentia à Deo amabilitate veſtra proferatur, vt Eccleſiam ſuam recipiat, ſicut& ſanctisſimus Leo iudicauit. Qua ſententia per Epiſcopos lata, dixerunt Iudices, vt ſecundum decre- tum ſancti Concilij(non ſinum, aut Imperatoris) Theodoretus Eccleſiam reciperet. Simi- liter& de Iba factum eſt,& de aliis nonnullis. Ad eundem modum in ſexta quoque Sy- nodo Imperator,& ſanctiũ Conciliũ dixiſſe legũtur. Diſcurrat Georgius codices, proueniat lectio, fiat lectio, alter liber relegatur. Itidẽè& glorioſisſimi Iudices nunc hunc, nunc illũ, in- tromitti iuſſerunt. Poſteaquam verò ventum eſt ad ſententiam cõtra Machariũ ferendam, iam nec Imperator loquitur, nec Iudices, ſed ſola ſancta Synodus, quemadmodum ex duo-

decima

—

orm

ſrl Ita5 niuid mca) tacle unt em b⸗ lo ſbi

do loce atus mmil ÄSy ropla

gür gn luerldle defnie ghnie qoo edu Alg m ha alunn dicnne lam iuc §inul ſilci mus in Inea 1 aſdap runt.