——
Legalia vm: be Chriſli.
Eſa. 7. 1. CO7. 15, A4Ck. 1. 9. Tim. 4.
&. Cor. 6⸗ Tit. 2. Col. 1.
Credendum quid?
Luc 23. Ronz. 1o. Act. 10.
Ioan. 8.
Fxod. 4⸗ Pſalm. 72. Eſa. 1 6. Eſd. 54. Cant l⸗
Heb. 1.
Luc. I. Mat.t. Rom. 4.
Mat. Is- Act. 10. Ephe. 4·
lib.i.de ſacram.
Parte. ii. cap. 6.
In prolag. libro- rum de ſacra nrentis. ca. 2.
Cap. 2.
— ———.—
DE EIDE.
credere, quòd rationem Deus eſſet initurus,& viam aliquam humanæ redemptionis inuen turus. Ad explicatius verò& diſtinctius de mediatore fingula credenda, tenebantur ij ſoli, quibus hoc fuit à Deo reuelatum, qui maiores vocantur, ſancti Patriarchæ,& Prophetæ, ſi- mul ſacerdotes,& pontifices, quibus populi docendi munus incumbebat, qui& ante legem obſcurius,& poſt datã à Moſe legs apertius, quibuſdam ſacrificiis& cæremoniis venturum Chriſtum mediatorem adumbrabant. Quorum ſfignificationem intelligebant ipſi quidem aperrius maiores quibus reuelatum erat, futurum, vt virgo conciperet,& pareret filium, quĩ pasſione, cruce,& morte ſua pro peccatis hominum ſatisfaceret, qui tertia die à mortuis re- ſurgerer, deinde verò in cœlos aſcenderet, inde venturus iudicaret viuos& mortuos: In ma iorum autem fide ſaluabantur minores, qui ſub velamine quodam obſcurius cognoſcebãt, ac fide apprehendebant venturum mediatorem, per quem eſſent à morte liberandi: cuius venturi fides illuſtrior fuit ſub lege, quàm ante legem.
Poſteaquàm verò venit tempus illud acceptabile, venerũt dies ſalutis, poſteaquiâ apparuit gratia Saluatoris noſtri omnibus hominibus, qui dedit ſemetipſum pro nobis: vt nos redi- meret ab omni iniquitate,& mundaret ſibi populũ acceptabilem, ſectatorem bonorũ ope- rum, tum verò fides mediatoris Chriſti, qui pacificauit per ſanguinè crucis ſuæ, ſiue quæ in terris, ſiue quæ in cœlis ſunt, ſicut clarior& apertior, ita magis eſſe cœpit neceſſaria, vt ià nõ
adumbrateè ſicut ſbb lege, vel ante legem, neq; ſub velamine(quandoquidem Chriſto mor-
tuo velum templi ſciſſum eſt) ſed clarè, dilucidè, atq; apertè crederent,& confiterentur om- nes, quòd venerit iam is, qui finis eſt legis Chriſtus ad iuſtitiam omni credenti: cui teſtimo- nium perhibent omnes Prophetæ, remisſionem peccatorum accipere per nomen eius om- nes, qui credunt in eum: cuius diem Abraham videre geſtiebat, ac vidit, atteſtante ipſo Chriſto,& gauiſiis eſt: vidit autem non carnis, verùm fidei oculis, quibus multò certius vi- detur. Pro quo mitrendo Moſes orauit dicens: Obſecro Domine, mitte quem miſſurus es. Orauit Dauid: cum aliis in locis, tum ter in vno Pſalmo repetens: Oſtende faciem tuam,& ſalui erimus. Orauit Eſaias, cum deſiderio clamans: Emitte Domine agnum dominatorem terræ. Vtinam dirumperes cœlos& deſcenderes. Orauit in Canticis Ecclefia dicens: Oſcule- tur me oſculo oris ſui: fonet vox tua in auribus meis. Quid enim aliud iis verbis à ſponſo ſuo Chriſto perit? quàm vt qui loqueretur iam in Patribus& Prophetis, idem ore proprio tandem aliquando loquatur in carne aſſumpta.
Neque verò ſatis eſt credere, quòd venerit in hunc mundum, ſed& illud fideles omnes tenere memoria neceſſe eſt, quòd conceptus eſt de Spiritu ſancto, quòd natus eſt ex Ma- ria virgine, quòd traditus eſt propter delicta noſtra,& reſurrexit propter iuſtificationem noſtram, quòd aſcendit ad cœlos, ſedet ad dexreram patris, inde venturus iudicare viuos & mortuos.
Quoniam verò qui virginis filius, idem eſt& Dei filius, in patrem quoque omnipoten- tem credere neceſſe eſſe, creatorem cœæli& terræ: ſimul& in Spiritum ſanctum, ex quo con ceptus eſt. Vt in tribus perſonis credatur vnus Deus. Diſtinctionem vero perſonarum,& vnitatem ſubſtantiæ, ſi qui ſunt rudiores, quàam vt comprehendere posſint, nõ eſt adeò ne- ceſſarium ad ſalutem, omnibus explicatè credere, vt ſi quis minus hæc fuerit aſſequutus, de eius ſalute dubitandum ſit. Tractans materiam hanc Hugo de Sancto Victore, vnam& eandem fuiſſe docet fidem procedentium& ſiibſequentium, neq; tamen eandem fuiſſe co- gnitionem. Nam creuit, inquit, fides per tempora in omnibus, vt maior eſſet: ſed mutata non eſt,& alia eſſet. Ante legem Deus creator credebatur,& ab eo ſalus& redemptio expe ctabatur, per quem verò& quomodo eadem ſalus implenda ac perficienda foret, exceptis paucis, quibus hoc ſcire ſingulariter in munere datum erat, à cæteris etiam fidelibus non co gnoſcebatur. Sub lege autem perſona redemptoris mittenda prædicebatur& ventura ex- pectabatur. Quæ autem perſona hæc foret, homo, vel Angelus, vel Deus nondum mani- feſtabatur. Soli hoc cognouerunt, qui per Spirirum ſingulariter ad hoc illuminati fuerũt.
Sub gratia autem manifeſtè ab omnibus& prædicatur& creditur& modus redemptionis & qualitas perſonæ redemptoris. Semper tamen ab initio in Eccleſia fidem& cognitio- nem fuiſſe credimus incarnationis& pasſionis Chriſti, quia ab initio nunquam defuerunt
qui hoc cognouerunt. Alij ſaluabantur, quia horum perfectioni fide ſimplici viuebantur,&
res benè operando ſequebantur: Et alio in loco. Verbum incarnatum, inquit, Rex noſter eſt, qui in hunc mundum venit cum diabolo pugnaturus,& omnes Saneti quĩ ante aduen- tum eius fuerunt quaſi milites, ſunt ante faciem Regis præcedentes, Rqui poſtea veniunt vſque ad finem mundi milites ſunt Regem ſuum ſubſequentes,& ipſe Rex medius eſt in exercitu ſuo, hinc inde vallatus incedens& ſtipatus agminibus dn Sicet in hac tanta multitudine diuerſæ armorum ſpecies in Sacramentis& obſeruationibus præcedentium
& ſubſequentium populorum appareat: omnes tamẽ vni Regi milirare,& vnum vexillum ſequi probantur,& hoſtem vnum perſequi,& vna victoria coronari. In his omnibus opera
reſtaurationis conſiderantur, in quibus Diuinarum ſcripturarum tota verſatur intentio. Et
æqualis Hugoni Bernardus, Multi ante Saluatoris aduentũ, inquit, Deum omnipotentem tenentes
bra
etul
TAr 7 Patrl biliq lum cellpe prini rirgini torbad tanſi mg z0. dunn,u lecesi tta’ qu natoper cüdolon hi puen Ticendun Klegalt Ftmd lteod dfan
J n ciatuan ſtus Den core dia 2 ſer gul lapletio ſel tris krti echrhes


