469
bis prodeſſent. Grauiorẽ autem prouincijs Procõſularem fuiſſe adminiſtrationẽ quàm Præſidum, idem oſtendit, dum libro primo tradit, Achaiam& Macedoniã onera depre- cantes, Proconſulari imperio ad præſens le- uatas, Cæſariq; traditas eſſe. Cuius rei eam rationem ſuſpicor, quòd Proconſulariũ pro uinciarum uectigalia& tributa publica po- puli Rom. erant,& ad ærarium pertinebant, neq; ea diminuendi Procõſuli ius eſſet. quæ uerò Præſidibus in prouincijs colligeban- tur, ad Principem eiusq́; fiſcum ſpectabant, iusq;ʒ illi remittendi erat. Hoc enim differt ærarium à fiſco, quòd illud publicũ, hoc eſt, populi Romani, fiſcus Principis eſt: quod apertiſsimè C. Plinius in Panegyrico ad I'ra ianum Cæſarem oſtendit: At fortaſſe nõ ea- dem ſeueritate fiſcum qua ęrarium cohibes? imo tanto maiore, quanto plus tibi licere de tuo quam de publico credis. Hinc eſt quòd maximeè in Proconſularibus prouincijs Pro curatores Cæſaris erant, qui ea procurabant quæ ad Cæſarem ipſum ſeu fiſcum pertine- rent. His uaria poteſtas attributa à Principi- bus fuit. Tiberius ius in ſeruitia familiaresq; pecunias ſolum dedit, adeo ut Lucillium Ca pitonem procuratorem in Aſia ſuum à Se- natu damnari permiſerit, quòd præſcripta mandata exceſsiſſet, uimq́; Prætorum ufur- pPaſſet. Amplius Claudius Cæſar conceſsit, effecitq; ut Senatuſconſulto caueretur, pa- rem uim rerũ habendam Aà Procuratoribus ſuis iudicatarũ, ac ſi ipſe ſtatuiſſet. Hinc ma- ximam ſibi uim Cumanus& Felix, eius in Iudæa Procuratores uſurparunt, de qua me ritò Ioſippus conqueritur. Illud conſtat, ſub Traiano aduerſus inuitos iuriſdictionẽ nul- lam Procuratoribus fuiſſe, ut diſceptantibus liberum eſſet eos nõ eligere, adhiberi tamen
D. And. Alciati de mag ſtrat„
10
20
30
in conſiliũ à Præſidibus debere, cùm de cau- 40
ſa fiſcali agitur. Idem Imperator Cæcil. Pli- nio reſcripſit. At hodie dubium nõ eſt, quo ties inter fiſcum& priuatum quæſtio uerti- tur, eos adeundos eſſe. Scribit Lampridius Alexandrum Imp. eos ſæpius mutare ſolitũ fuiſſe, ne annum excederent, etiam ſi boni eſſent, ſibi inuiſos affirmaſſe, tanquã neceſſa rium malum. Hoſce Procuratores Cæſaris, & Procuratores fiſci, eoſdem fuiſſe non am- bigo, qui& alio nomine Rationales,& Pro- curatores patrimonij appellant᷑: idq; in Cõ- modo Lampridius,& in Maximini uita Ca- pPitolinus oſtendunt. Sed& in Pio, Procu- ratores, inquit, ſuos& modeſtè fuſcipere tri buta iuſsit,&excedentes modum, rationem factorum ſuorum reddere præcepit: necun quam lętatus eſt lucro, quo prouincialis op- primeretur. Procurator uerò priuatę ratio nis, cuius quadam Alex. conſtitutione men tio eſt, ut nõ multum à cæteris Rationalibus differebat, ita præcipuũ Aegyptij magiſtra- tus nomẽ erat. Deuicto enim apud Actium Antonio, extinctaq; Cleopatra, in formam
pProuinciæ C. Octauius Cæſar Aegyptũ re⸗
50
60
degit. Et quoniam ſeditioſiſsimi naturaliter erant Aegyptij, opportunacq́; tellus alendo bello, noluit eam per Senatores adminiſtra- ri, ne popularibus ſtudijs ducti facilè ad im- perium aſpirarẽt:idq́;& Dion tradidit. Cor- nelius Tacitus lib. 11. Auguſtus, inquit, in- ter alia dominationis arcana uetitis, niſi per⸗ miſſu, ingredi Senatoribus aut equitib. Ro- manis illuſtribus, ſepoſuit Aegyptum, neſa me urgeret Italiam, quiſquis eam prouinciã clauſtraq; terræ ac maris, quamuis leui præ- ſidio, aduerſum ingentes exercitus præſe- diſſet. Sed in XII. diuus Auguſtus apud equeſtres qui Aegypto præſiderent legea- gi, decretacʒ eorum perinde haberi iuſſerat ac ſi magiſtratus Romani conſtituiſſent. Vo piſcus ſcribit, Aurelianũ Imperatorem Sa- turnino mandaſſe ne Aegyptum uideret. Quod præceptum cuùm ille ſpreuiſſet, leuiſ- ſima gens rerumq; nouarum auida, eum Im peratorẽ ſalutauit, quæ necis eius cauſa fuit. Strabo autor eſt, deuicta Cleopatra in certã adminiſtrationem Aegyptum redactam, ex purgatamq; à Romanis,& ad eam mitti ſoli- tos moderatione& prudentia inſignes ui- ros ſub Præfecti titulo: is eſt Præfectus Au- guſtalis, qui uicẽ regis obtinet. Eſt& Auuaxu- brue, id eſt, iuridicus, in cuius poteſtate ma- xima eſt iudiciorum pars. Eſt& qui!7uοrνa- yos, quem ego Procuratorem priuatæ ratio- nis interpretor: ad quem indagatio bonorũ uacantiũ pertinet, earumq; rerum quæ Cæ- fari debentur. Horum Comites ſunt Cæſa- ris Liberti& Actores, quorum fidei maiora minoraq; iudicia creduntur. Ex patrijs autẽ magiſtratib.apud eos eſt Swyerus, quaſi quæ- ſtorem dicas, qui purpurã geſtat, alijsq; mu- nicipalibus honorib. eſt inſignis, omniumq; curam habet, quæ ciuitati utilia ſunt. Eſt& Sosa ⸗dνσνid eſt, Cöm entarienſis ſeu Scriba. Tum æpxuαᷣœsao iudicialem Præfe- ctum recte appellaueris.z¼ππQmάνQοοε vvuſtetvoo gFæryyos, id eſt, nocturnus Prætor. Sanè Hy- pomnematographi quoq; mentio eſt Theo- doſij& Valentiniani cõſtitutione quadam: ea enim ſancitum eſt, quoties Hypomnema tographus aliquos qui munera ſubeant no- minat, ſi ſpontè illi acciti ſunt, Præfecti Au- guſtalis conſenſum non eſſe expectandum, ſed protinus functionẽ exequendam. Quã conſtitutionem ex Doctoribus noſtris ne- mo hactenus mihi uidetur percepiſſe. Cæ terum erant etiã Procuratores Cæſaris, non in uniuerſum alicui prouinciæ dati, ſed par- ticulariter alicui negocio: quod ex antiqua inſcriptione coniectari pronum eſt, quę Co rinthi in hæc uerba adhuc legitur: Theopre- pon Aug.lib. Proc. Domini N. Aur. Seueri Alexandri Pij Fel. Aug. Prouincię Achaię & Epiri,& Theſſalię, Rationalem purpura- rum, Proc. ab ephemeride, Proc. à manda- tis, Proc. à pręd. Gallian. procur. ſaltus Do- mitiani, Tricliniarcham, Prępoſitũ à Fiblis, Prępoſitum à cryſtallinis, hominem incom-
parabi-
lſi quot:Ci decur.
NAEEECTVS PIZ iients. preſett prætorio I xſecius urbis Co nopolitan. Iugittriequitumò dopræſentiales Mgiſtrimilium 1 ſentem, Thaci cum. prepoſitus ſacri cu Maiſter officiorun Quaſtor. Comes ſacrarũ larg Comes rerum priua (omitesdomeſtico: equitũ ð peditũ. Drimicerius. Sacti cubiculi. Notariorum. (attrenſis. dacli palatſ. MMagittriſcriniorum NNgiſtrimemorig. git epiſtolarui Whgitti lbellonm rum. hrconliles duo,


