Druckschrift 
Jo. Andr. Schmidt Prof. Publ. Otivm negotiosvm Jenense
Entstehung
Einzelbild herunterladen

A24.). 4 bus, quæ contra ſe fieri poſſent, ei præſertim, quod abſurdum foret, ſiin poſterum diceretur, Sanctos ſe reſpicere in cœlo aſpectu trino, quadra- to, ſextili, ſicut dicitur de Planetis ac cœteris ſtellis. Sed ſi vel maximè pietatem laudere vellem, non tamen illa cum prudentia Aſtrognoſticà fuit conjuncta, dum veteribus aſteriſmis penitus ſublatis non eandem ſtellarum ſervavit diſpoſitionem. Prout id videre eſt ex inſpectione Aſteriſmorum æri inciſorum, quos ad imitationem, Uranometriæ Jo- hannis Bayeri ⸗xhibuit. Catalogum Aſteriſmorum Schillerianorum vide apud P. Caſp. Schottum in curſu Mathemat. p. 658.& ſeq. Succes- ſere alii, quos etiam Ethniciſmus offendit; ſed auſu, ut mihi videtur, feliciori, Cœlum illud antiquorum ſtellatum expugnarunt. Huc referes Wrilh. Schickardum in Aſtroſcopio pag. m. 23 ubi id non tantum divinæ legi conforme eſſe, ſed& factu facillimum arbitratur, cum manente aſtrorum diſpoſitione prorſus edem, nomina ſaltim mutari debeant, Ad idem reſpexiſſe videntur Harsdorferus, Philippus Cæſius, aliique. Feliciſſimo tamen ſidere Excell. noſter Weigelius in globis ſuis perpe- tuis& correctis, qui nunc ſub manibus artificum ſudant, ſtabili fœde- re conjungit veteres Aſteriſmos cum inſignibus orbis imperantis, ut

quĩs cum Aſtrognoſia ſimul artem Heraldicam addiſcere poſſit. Quod

conjugium fitmius eſſe auguror, quo prudentius initum fuit. In- terim autem Aratea illa ſive veterum Aſteriſmi paſſim obtinuerunt, dum nunc hac, nunc alia prodiere forma. Ut nunc alios taceam, lubet ſaltim mentionem facere illorum, qui particularibus ſchematiſmis ſtellas do⸗ cere aggreſſi ſunt,& quod in tantæ dignitatis veſtigio ſummè mireris ipſi Cæſares: Nominatim Germanicus Auguſti per adoptionem nepos, de quo ſupra. Verum iĩmagines ejus, inquit Schickardus loc, cit. p. 43. quas nuper Hugo Grotius ex antiquiſſimo Mscrĩpto edidit, atque ærĩ elegantiſſime alioquin incidi curavit, adeò depravatæ ſunt, adeò(ut- ipſe fatetur) toto cœlo aberrant, ut nec Germanici genuinas eſſe cre- dant, quæ ab ĩpſius verſibus tantopere diſerepant; nec videam cur has ineptias non æternum abolere potius, quam magno ſumtu publicare maluerit, Vir cætera doctiſſimus. Et forſan ſunt illæ, quas Præſes poſſidet, (nam ipſum Grotii Syntagma Arateorum hactenus videre non licuit) ſub tit: Amtea feye figna cæleſtia, in quibus Aſtronsmicæ ſpeculationes ve- terum ad archetypa vetuſtiſſimi Amteorum Uæſaris Germanici Codicis 44. Aereis Formis expreſſa, artiftcioſe ob oculos ponuntur· A Jasobo de Sn. . 4 2uf