6(26) exquiſitiſſime prædicere: Tandem etiam cœlum penetrabatur oculis armatis, quibus non conſpecta omnibus retro ſeculis re- velata ac detecta habomus. Et hactenus, quantum quidem no- bis videtur, in mathematicis nihil peccatum. Quamdiu enim ſenſui& rectæ rationi conſentanea proferuntur, omnino au- dienda,& admittenda funt. Si vero ſtupendam rerum ccæle- ſtium cognitionem aſſeqvuti, etiam hoc ſe penetraſſe tradunt quid ſtellæ cujusque fulgor in ſe contineat, multorum cordatio- rum diſſenſum experiuntur. Sæpe enim talia in ſtellis contine- ri fingunt, quæ ſanæ rationi ſacrisque ſeripturis e diametro ad- verſantur. Ex quorum numero etiam illorum arbitramur eſſe ſententiam, qui ſelenitas ſeu incolas in corpore lanari ponunt. Ee hanc diſquifitioni noſtræ hac vice fubjicere placuit, oſtenſuri quid veri falſive in ſe comprehendat: Id vero commodiſſme fieri poterit, ſi ſententiæ hujus hiſtorid, patronis atque adver- fariis præmiſſis, noſtta contra eam argumenta, patronorum pro alla rationes cum brevibus ad easdem reſponſionibus ſubjiciamus, II. Rem ab ipſa Philoſophiæ origine repetenti& deducenti ad hæc usque tempora patebit nullum unquam ſidus Aſtrono-
morum ingenia magis exercuiſſe, quàm lunam,& hodienum adeo
exercere, ut Keplerus de hoc contumaci ſidere in ordinem redi-
gendo fermè deſperet in Tabb. Rudolphinis ante præceptum 171.
Poſtquam enim Luna ccleſtis diſciplinæ magiſtra(ut verbis 3 P 8
plinii L. z. c. 9. loquar) eſſe cœpit, tàm diverſimodè de illius fi- gura, maculis,lumine& natura ratiocinati fuerunt Philoſophi,
ut facilius quis horologia convenire poſſe credat, quam illorum
ſententias. Clearchus& Argeſinax maculas lunares exiſtimarunt eſſe ſpecularia,& imagines maris in luna apparentes,& per re- flexionem ad nos transeuntes. Xenophanes lunam nubem eſſe
conſtipatam ſtatuit; Empedocles& Stoicorum multi wixturam&
confuſionem asëris caliginoſi,& ignis nigri eſſe. Diogenes Phy- ficus pumicem eſſe, imò vitream, translucidam& partim etiam
obſcuram. Pythagoras, Anaximenes, parmenides,& Cleanthes
igneam ſequi naturam. Zeno igneum aſtrum eſſe, mente præ-
ditum& prudens& artificio confectum. Confer. Plutarch. l.². de Plac.
1
—


