14
—
98(9) 88
Materiæ principia iterum dividuntur in tria uobilior⸗ & duo ignobiliora. MNobiliora, alias activa, conſtitutiva, es- ſentialia, vel utilia dicta, ſunt Sal, Sulphur& Mercu- curius: lęnobiliora, inutilia, vel pasſiva, ſunt terra& aqua. Sal eſt principium activum, anguloſum, acutum, pun- gens, ſcindens, rodens, ſolubile& coagulabile, corpora naturalia diverſimode alterans, vel conſervans, vel de- ſtruens
Salium in chymicis tres occurrunt diſtinctiones. Dif-
ferunt enim(1.) ratione durationis, ubi aliud eſt fixum, aliud volatile. Fixum illud eſt, quod omnem ignis gradum& vehementiam perferre poteſt. volatile vero vel ſponte in auras diffunditur, vel a minimo caloris& ignis gradu avolat. Nam hæ particulæ, ut ſpirituoſæ, levisſimæ& tenuisſimæ, facile mobiles ſunt, ideò& motui materiæ ſubtilis& cœleſtis æthereæ facile obediunt, v. g. in Vini Spiritu, urinæ Spiritu&c,
(2.) Ratione eſentiæ Sal eſt vel acidum, vel alcali, vel medium. Acidum Sal illud eſt, quod particulis conſtat-- acutisſimis, corroſivis, enſiformibus, rigidis,& ideo, ad inſtar cuneorum varii generis, in poros corporum, impri- mis ſolidorum, à materia ætherea facile adigitur, eorum- que connexionem diſſolvit, cum majori, vel minori ef- ferveſcentia., Sal alcali combuſtione partium, imprimis vegetabilium, producitur,& eſt quaſi terra ſubtilisſima, ignis& Salis acidi aërei ope ſoluta,& in Sal mitius, laxius, obtuſiusque mutata, quod Sal vim quidem ſolventem, ſed mitiorem tantummodo, posſidet,&, ob crasſitiem ſuam, in poros corporum exiguos perfecte penetrare non valet. Sal medium, vel eniaum dictum, illud eſt, quod ex media mixtura,& quaſi æquali proportione Salis acidi aerei& al- cali, vel terræ alcalicæ& metallicæ, componitur.
B(3.) Rs-


